CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 126197 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126197.

Nodus 126197 in documento kunic-r-epigr.xml


268. [266.] De navi aeria epigr. VII. Radelja De navi aeria. Scire piget, vitae quos duci possit ad usus Cymba recens nubes acta per aerias. Scire sat est, coeli vectum sub caerula templa Isse leves inter tandem hominem Zephyros. Scire sat est, fieri quod numquam posse putatum est, Humano effectum denique ab ingenio. Scire sat est, tot post laudum decora ampla tuarum, Hoc tibi partum uni, Gallia pulchra, decus. Eximium decus et cunctis memorabile saeclis, Desit ut, haud deerit quae tamen, utilitas.