CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1261608 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1261608.

Nodus 1261608 in documento marul-mar-euang.xml


De diuitiarum malo et paupertatis bono. Caput XXIX

Vidit et Salomon quantum periculi in diuitiis esset, et precatus est Deum dicens: Prover XXX Mendicitatem et diuitias ne dederis mihi | tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate compulsus furer et periurem nomen domini mei. Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis affluere sibi contigerit? Diuitię luxum pariunt, luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem dicitur, solos pauperes reliquisse. ne ignores paupertatem etiam inter hostes quandoque manere illęsam | nec frustra esse dictum: Pauperes fiducialiter requiescent. Idem submissius supplicant et efficacius exaudiuntur. iuxta illud: Deprecatio pauperis usque ad aures perueniet. et illud in psalmo: Exaudiuit pauperes Dominus, et uinctos suos non despexit. Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. et: Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum. Cui sententię et illud Euangelicum congruit: Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quid enim illo homine magis uanum, qui diuitiis, quas mox uita decedens relinquere cogitur, diu se fruiturum sperauit? aut quid felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur cęlestia? Ideo piissimus Tobias filium consolabatur dicens: Tob. IIII Noli timere, fili mi | pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum | et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. ps. 36 Melius est igitur (ut psalmista ait) modicum iusto super diuitias peccatorum multas. et Salomon in Prouerbiis: Prover XV Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Nam qui in humilitate sanctam colit paupertatem, postea in paradisum translatus exaltatur in gloria. ps. 112 Quoniam Deus suscitat a terra inopem | et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. hoc Propheta in psalmo ait, quod in alio affirmat dicens: ps. 71 Iudicabit Dominus pauperes populi | et saluos faciet filios pauperum | parcet inquit pauperi et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: ps. 73 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens | cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia ęramenta despectum abiicitur. Qui uero nihil dolose, nihil ficte agunt, sed libenti animo sua omnia relinquunt, ut pauperes pauperem sequantur Christum, hi apostolicę beatitudinis atque dignitatis consortes efficiuntur | et ab ipso Domino simul audiunt: Mat. XIX Amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquerit domum | uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit. O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur.