CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 126112 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126112.

Nodus 126112 in documento kunic-r-epigr.xml


265. [263.] Ad Quintum docilem monenti. Multa quidem peccas, peccantem, Quinte, moneri At satis est; vero protinus obsequeris, Et fidi prima correptus voce sodalis Flectis iter, justam nec pudet ire viam. Tam docili nihil est, quod non ignoscere possum, Erratum quod vis et reor esse leve.