CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus 1258421 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1258421.
Vnde et Dauid orat Dominum dicens: 34. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi!Et idem alibi:Increpa, inquit, bestias calami!Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit ut uincat. In Ezechiele quoque promittit Dominus facturum se, ut cessent bestię pessimę de terra. quod partim in primo Christi aduentuimpletum, partim in secundo implendum credimus, cum omnes bestię istę in barathrum inferni detrudentur.