CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 125821 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/125821.

Nodus 125821 in documento kunic-r-epigr.xml


256. [254.] Ad Petrum Pizzellium, de hymno Sancti Petri, quem Stayus scripsit, cujusque modos ipse fecit. Quam res, verba, modi constant! Quam quidque cohaeret, Ac verae ad leges nectitur harmoniae! Stayus aptavit rebus verba omnia; verbis Omnes aptasti tu bene, Petre, modos. Ergo quod canitur non solas influit aures, Dulci sed mentes commovet illecebra, Clavigerum et coeli dum laudant carmina, miro Interea nostrum pectus amore calet: Nec solum audimus fundi, sed fundimus ipsi Certatim auditas corde silente preces.