CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1257380 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1257380.

Nodus 1257380 in documento marul-mar-euang.xml


Qvod sola dei sapientia efficit beatos. Caput VI

Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem: Sapientia, inquit Iacobus apostolus, quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa in se continet | et credentibus atque uolentibus eas impartit. in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino remunerentur, de terreno habitaculo ad cęleste regnum feliciter transmittit. Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus, totum in nostram uertitur utilitatem. nihil ex hoc ei accedit, qui solus nulla re indiget. Recte ergo Salomon in Prouerbiis ait: Si sapiens fueris, tibimetipsi eris. Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: Melior est sapientia quam arma bellica. Fortior est enim, cuius animum non frangunt aduersa | neque turbant iniurię | quam qui armis hostes superat. Alibi etiam dicitur: Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis. Nam sapientia et prudentia bona animi sunt. fortem autem et robustum esse bonum corporis est. Et illa quidem hominis propria, hoc autem cum bestiis commune. Sapiens tranquille degit, quia perturbationibus temperat, sensuum affectiones ratione frenat | et saniori consilio parere compellit. Sapiens linguam quoque continet, uerbositatem fugit, ne in multiloquio peccet. Pauca loquitur sed considerate. nihil leue ab ipso prolatum auditur, sed serium semper et graue ponderis-que multi. Neque enim prius uerbum emittit | quam quo casurum sit cogitet. Sapiens ut semper sapiens sit studet | ut-que cum Salomone dicere possit: Sapientia quoque perseuerauit mecum. Quęris quo pacto semper sapiens esse queat, cum nemo sit qui non peccet, cum septies in die cadat iustus? Sed quemadmodum iustus cum ceciderit, cito surgendo iusti nomen non amittit, ita sapiens dicendus est semper sapiens, qui quoties aliquid stulte peccat, sapienter quod peccatum est protinus emendat | et pręteriti errati notam insequentis uirtutis laude compensat. Sapientem semper beatum esse philosophi contendunt, eo quod sola uirtute contentus sit, uirtutem autem sibi ipsam sufficere. Patet quia nihil extra uirtutem, in quo beatitudo esse potuisset nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi occidi-que gaudebant. Illi autem quibus ęterna hominis beatitudo ignota erat, non quomodo oportuit, sed quomodo poterant, beatam uitam diffinierunt. atque ipsam, quoniam longius protendere nescirent, uirtute quę in pręsenti est terminarunt. Sed quęnam, quęso, esset ista beatitudo, quę simul cum corpore pecudum more erat finienda? Pręterea si sola uirtus beata uita esset, sexcenties in uita beati essemus | et sexcenties infelices. quandoquidem nemo tam firmę stabilitę-que uirtutis est, ut non quotidie fere aliquid desipiat, oscitet, deliret, hallucinetur. tot autem uicibus nunc accedens nunc recedens beatitudo nonne uertibilior haberetur rota figulari? et alterno dierum noctium-que recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant | sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus | non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando peccauit, dolendo non satisfacit, qui cum benefecerit non gaudet et Deo gratias agit cuius ope in benefaciendo est usus, qui eidem peccare non metuit, cui soli semper plurimum placere studet, qui denique et pauperis et malo aliquo affecti hominis non miseretur. Ea sane uera est sapientia et seruorum Dei propria, cuius hę sunt passiones. Illa autem Stoicorum prorsus uana, et non hominis sed lapidis potius: nihil sperare, nihil metuere, nihil gaudere, nihil dolere. Si istud sapientia uel uita beata esset, quid in terris lapide et sensu carentibus rebus esse sapientius uel beatius existimari potuisset? Lapidea est igitur illorum et sapientia et beatitudo, non humana. Cum enim uerę beatitatis ignari essent, beatitatem ipsam appetitionum quietudinem esse putauerunt , et hanc ad sapientem pertinere uolebant. At nos uerę quoque ęternęque beatitudini gaudium attribuimus et in Deo lętitiam perpetuam-que iocunditatem, amorem etiam et mutuam inter beatos charitatem atque perfectam. Repudiata itaque gentilium fatuitate | sapientiam quam non homo sed Deus docuit sequamur. hanc diuitiis, hanc rebus omnibus anteponamus. Melior est acquisitio eius (ut recte Salomon ait) negociatione auri et argenti primi et purissimi | fructus eius preciosior est cunctis opibus, et omnia quę desyderantur, huic non ualent comparari. Sola enim diuinę doctrinę sapientia | efficit beatos.