CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-16+02:00. Nodus 1252611 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1252611.

Nodus 1252611 in documento marul-mar-euang.xml


reg. 2. 12 Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat, dolens: Peccaui, inquit, Domino. Et continuo peccatum sibi remissum esse meruit audire. Et tunc quidem ad altiora se extendens clamauit: ps. 50 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: