CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 125208 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/125208.

Nodus 125208 in documento kunic-r-epigr.xml


239. [237.] De Roscia, quae moechum vim afferentem confodit. Vi foeda instantem confodit Roscia moechum, Invicta et probrum reppulit omne manu. Casta eadem et fortis, digna et quam Roma magistram Officii nuptis omnibus esse velit, Atque foro in celebri, saxove, aut aere, decorum Exemplar sanctae stare pudicitiae, Testari et nostro quo nil corruptius aevo est, Foemineum ex aliqua parte manere decus.