CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-02+02:00. Nodus 1248429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1248429.

Nodus 1248429 in documento marul-mar-euang.xml


Vulgi clamor, urbani tumultus, amicorum interpellatio, mulierum conspectus, cognatorum mortes | mentem Deo intentam conturbant | nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur.