CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1245307 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1245307.

Nodus 1245307 in documento marul-mar-euang.xml


De lege et euangelio. Caput VIII

Ecclesię uero sanctę fortissimi parietes sunt | Lex et Euangelium. Nihil enim (ut Apostolus ait) ad perfectum adduxit Lex. Luc. 18 Ille qui Christo Domino Legis pręcepta se custodisse dixerat, audit unum sibi adhuc deesse, ut bonis quę habebat, in usus pauperum distractis cęlestes diuitias parare sibi maturet. hoc ergo Legi deesse apparuit, ut terrenarum rerum cura contempta cęlestibus tantum bonis comparandis inhiemus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, quia illi pręsentem tantummodo felicitatem obseruatoribus Legis promittebant | Ioannes autem primus regnum cęlorum coepit euangelizare. Atque ideo dicitur: Luc16 A diebus Ioannis usque nunc regnum cęlorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud. Tunc enim primum uim intulimus cęlesti regno, cum pro nobis pugnante Christo uictus est ille, qui omnes ab Adam descendentes ob delictum uinctos tenuit. Disce tamen quod uiolenti rapiunt illud non ignaui | nec qui a uitiis superantur, sed qui his repugnando uictores euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. Io 1 Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Io2 Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc, id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Dauid, quarta a Dauid ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione ad Ioannem, sexta a Ioanne usque in finem seculi . In hac igitur postrema ętate, in qua nos sumus, aquę uersę sunt in uinum, quia Scripturarum litteralis intelligentia alegorici sensus recepit saporem. Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. Luc. 13 Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Io. 17 Sermo tuus ueritas est. Luc. 13 Cauent itaque a fermento phariseorum, quod est perniciosa hereticorum doctrina, et ei fermento penitus inhęrent, quod acceptum mulier abscondit in farinę satis tribus. hoc est, ad illam intelligentiam dictorum tota credulitate accedunt, quam approbauit Ecclesia | triplici-que sensu distinxit: historico, morali, spiritali. donec fermentetur totum, donec totum sane recte-que intelligatur, ita ut nullus errori supersit locus. Cęterum licet pręferamus Euangelium Legi, utriusque tamen unum autorem Deum confitemur, utranque approbamus. Nec solui Legem per Euangelium dicimus sed adimpleri. in illa figuras esse, in hoc ueritatem. in illa promissionem, in hoc perfectionem. Luc16 Facilius est inquit cęlum et terram pręterire | quam de Lege unum apicem cadere. Quicquid ergo cerimonię, sacrificia, prophetę futurum nunciabant, partim impletum est in primo Christi aduentu, partim in secundo implendum expectamus. nequis frustra aliquid scriptum aut significatum putet. Quicquid autem in Lege ad uitę morum-que institutionem spectat, sicut ueteribus ita et nouis hominibus est obseruandum | et cum Euangelio communicandum. ac de utriusque Scripturę moralibus pręceptis cum psalmista dicendum: ps. 11 Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. Nihil est his pręciosius , nihil suauius. Quod idem tibi testatur ad Dominum dicens: ps. 118 Bonum mihi lex oris tui, super milia auri et argenti. et: ps. 118 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua | super mel ori meo. Nihil ita sedat iracundiam moderet-que affectus et in uiam ęqui honesti-que animum dirigit. ps. eodem Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis. Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana conferri nequeunt. Potentius ista influunt, si fideliter suscipiantur, efficacius mouent, tenacius hęrent, fęcundius fructificant, felicius ad optatum prouehunt finem | et cum incommutabili bono nos coniungunt. Luc10 Vetus igitur Noua-que Lex duo denarii sunt stabulario dati, id est ecclesię pręsidi, ut his peccatorum nostrorum uulnera curentur. Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ad Gala. 4 Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili, ueluti quinque libros Moysi. Nos autem pane qui de cęlo descendit uescimur, ut cum eodem qui nos liberauit, ascendamus in cęlum. Denique Legis Pascha cum lactucis agrestibus quę amarissimę sunt, comedebatur. Luc. 24 at in Euangelio pars piscis assi cum fauo mellis Domino a mortuis resurgenti offertur. Vnde et Apostolus clamat dicens: Ad Coloss. 3 Si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens | quę sursum sunt sapite, non quę super terram!