CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1244946 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1244946.

Nodus 1244946 in documento marul-mar-euang.xml


In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V

Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere facta fuerint, animo suspensi sunt | ac simile aliquid suis ipsi oculis | intueri spectare-que affectant. quibus respondens Dominus ait: Matth. 12 Generatio praua et adultera signum quęrit. et quoniam qui dubitant, indigni sunt ut tale aliquid cernant: Signum inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei, cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo | quam ipsa resurrectio Christi. quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt. Eorum perfidiam imitantur, qui miracula ipsi cernere quęrunt | et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant. Matth. 16 phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt | non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant. Iure igitur et merito talibus exprobrauit Dominus dicens: Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis. Et, si non credideritis inquit, quia ego sum, moriemini in peccato uestro. mori autem in peccato (ut supra ostendimus) omni alia morte peius est. Qui dubitat, Christi aduersarius esse conuincitur | ipso dicente: Io.4 / 8 Qui non est mecum, contra me est. Matth. 12 Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: Dominus meus et Deus meus! Alioquin ne illa quidem quę bene egeris, prodesse tibi poterunt ad salutem. Nisi enim firma petra, quę est Christus fundamentum tui ędificii fuerit, quicquid operis extructum erit corruet. Vt autem operis tui labor non sit irritus, crede Deo non hominibus, Apostolis non philosophis, ecclesię dei non diaboli synagogę. cum dei filius dicat: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis eradicabitur. hoc est omnis religio, omne dogma, quod alio pręterquam Deo autore inductum fuerit, diu stare non poterit.