CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1243429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1243429.

Nodus 1243429 in documento marul-mar-euang.xml


M. Maruli Praefatio in Suum Euangelistarium.

Quemadmodum inter marmora ophites, inter gemmas adamas, inter metalla aurum | ęstimatione precio-que pręstare putantur, et sicut sol omnium syderum fulgentissimus pulcherrimus-que habetur, ita supra omnes scientias eminet illa, quam ethicen uocant, quia de morum uitę-que cultu pertractat. Cum enim nihil in homine laudabilius uirtute sit, nihil uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magis-que amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet | et studeat probitati? Sed licet in isto tam pręclaro docendi genere multa quidem sapienter et acute a philosophis inuenta tractata-que ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate, ut illa cum his, quę nobis diuinitus tradita sunt, ulla ex parte audeat conferre? Errare utique ipsi philosophi potuere, sicuti et errarunt in plurimis, quoniam homines erant | Deus autem quia solus consumatissimę sapientię est, falli aut errare nullo modo potest. Eius ergo quo nihil est uerius, nihil sapientius, leges pręcepta-que uiuendi et nobis suscipienda proponimus | et alios ut suscipiant hortamur. Quibus profecto si obtemperare curabimus, non erit ipsa sibi precium uirtus, ut Stoici dixerunt, sed uirtuti merces accedet: pro mortalitate immortalitas, pro corruptione incorruptio, pro miseria beatitudo. Denique Deo ipso frui licebit, cum Dei iussa peregerimus, eius-que perpetuo gaudebimus conspectu, qui sua luce omnia illustrat, sua sapientia omnia gubernat, sua potentia omnia sustentat. Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus est autor , acta institutiones-que perscrutabimur. Tria pręcipua sunt, quę in his obseruanda nobis mandantur: fides, spes, charitas. Fides, ut credamus uerissima esse quę Moyses et prophetę, quę Christus et apostoli diuino afflati spiritu locuti sunt. Spes, ut exequendo ea quę iubentur, illa quę promissa sunt, accepturos nos minime diffidamus. Charitas, ut nihil agamus | neque dicamus, nisi quod Deo gratum et hominibus credimus profuturum. Et quoniam quicquid uel agendum | uel fugiendum precipitur , ad hęc tria satis commode referri queat, ex iis quę scripturi sumus, alia sub fidei, alia sub spei, alia uero sub charitatis titulo expediemus. nihil omnino asserentes a Scripturarum sensu autoritate-que alienum. Non erit itaque meum quod docebo sed diuinum. et de ipso sanctorum uoluminum thesauro fideliter sincere-que depromptum. ut quicquid dixero tam uerum sit | quam ipsa ueritas. Etenim statui atque decreui | nusquam a Lege, nusquam ab Euangelio discedere, sed per utriusque Scripturę spacia discurrendo, quę magis necessaria nobis uidebuntur, passim colligere | et in septem digesta libros, quam diligentissime potero explanare | discere-que uolentibus offerre. Nihil in his inseretur externum, ne alienis indigere uideamur | nostra tantum, quę nobis in omni disserenda de moribus materia satis abunde-que suppetunt, in medium proferentur, nullo exotici coloris fuco linita, sed sola sui puritate contenta. Porro opus ipsum Euangelistarii nomine consecrabitur. quamuis non solum Euangelii | sed etiam Legis dicta exempla-que continebit. Nam quoties per synecdochen a parte totum designare uolumus, ab ea parte quę insignior uidetur, uocabulum imponi debet. unde et puppim pro naui: et animam pro homine quandoque legimus apud autores. Pręstat autem Legi Euangelium. quia in Lege futurorum signa erant, quę in Euangelio impleta uidemus. illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem in Adam mortui eramus, nunc uiuimus in Christo. Explicata tandem rerum: quas aggredimur, propositione: inscriptionis-que ratione ostensa | reliquum est: ut Spiritu Sancto aspirante uela pandamus: et ab ipsa, quam Deo debemus fide: illo beneiuuante institutum opus auspicemur.