CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 124130 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/124130.

Nodus 124130 in documento kunic-r-epigr.xml


206. [204.] Ad eumdem, de ejus Saule inter Arcadas lecto. Cissidae audivi Furias, regnumque supremo, Et caput ipse suum cum daret exitio. Audivi, atque tuo perculsus carmine, tota Mente animi ac totis artubus intremui. Horrebantque comae, pallorque infecerat ora; Plaudebant alii, mutus ego attonito Adstabam similis, Victori magne, putavi Nec dici, dictum quod fuit, at fieri.