CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 124052 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/124052.

Nodus 124052 in documento kunic-r-epigr.xml


204. [202.] Ad Victorium Alferium. Formosam vidit Venerem; quod carpere posset, Momus et in toto pectore nil habuit. Diceret ut malus ergo aliquid: Sandalia, dixit, Esse deae pulchro non satis apta pedi. Sic quicumque tuam, Victori magne, poesim Carpere vult, ipsam carpere putidulus Nec potis est: carpit verborum paucula Tusco Sermoni haud suetis auribus apta parum.