CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 123881 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/123881.

Nodus 123881 in documento kunic-r-epigr.xml


199. [197.] Ad comitem Victorium Alferium, de ejus tragoediis. Apta parum soeclo molli sunt fortia, dictat Quae tibi, Victori, carmina Melpomene. Incipe, quod pronum est, enervi natus in aevo Enerves tandem scribere versiculos, Degener ac tragicos jam dudum oblita cothurnos Tota tibi palmam deferet Ausonia. Palladiis Vates ridetur dignus Athenis, Regnat ubi, mentes mollit et usque Venus.