CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1226939 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1226939.

Nodus 1226939 in documento vitezov-ritter-p-plorantis.xml


PLORANTIS CROATIAE SAECULUM PRIMUM Dij, quibus est hominum rerumque suprema potestas, Et nihil occultum: quorum solo omnia nutu Principium et finem capiunt; sine numine vestro Nec spirat mortalis homo; quo crimine laesos Infelix tantas Hörvathia movit in iras; Quòd nec Bellorum nec Pacis tempore digna Solamen sentire fuit? Date (quaeso) benigni Postremos saltèm posse enumerare dolores, Quos lacrymae lenire solent; toleratiùs inde Aerumnas ventura suas ut perferat aetas: Aut forsan vestro felicior illa favore, Quanto majorum fuerit servata labore? Prospiciat sic docta. juvat meminisse malorum. Non revoco lacrymas, quibus olim saepius auxi: Danubium, Dravum, Savum, Kuppam atque Naronem Dum me Romanus peteret dùm Sarmata, tecta Comburens flammis, et campos caedibus opplens: Exitio vicina meo; contenta recentes Fatorum plorare vices: postrema duorum Sęclorum memoranda gemam mea vulnera: lenit Longa aetas veterem, praesens dolor acriùs urit. Postquam nostra jugo captivum Bossnia Turco Submisit collum, Regum damnata suorum Seditione magìs quàm Thraci marte coacta, In me Oriens ruit omne malum, quo tristior olim Vix fuit lllyricis gelidus Septentrio regnis: Perpetuo Thrax namque jugo crudelis, avarus, Subdita colla premit: tantòque superbior ausu Inflatur tumido, quantò vel blandior illi Arridet fortuna, magìs vel supplicat hostis: Ne quocunque modo sese neget esse tyrannum. Primam Thrëicii Belli vim Jajcia sensit: Sic ab ovi formam tumulo referente vocata, In quo structa jacet: varias experta Gradivi Saepè vices: ùt quae patriis est janua campis Ad montes Usorae et Pini: quejs Bossna reclusa Tvyrtkoni primùm regales fecit honores. Hoc etenim castrum cum Thrax mihi fortis ademit Scabrosum scopulis Valdanum liber adivit, Et Savum ac Colapim sinuosos. Corbaviamque, Antiquis claram Corybantum nomine, vastat, Quae tribuit nostrae de se cognomina genti. Japidiam antiquam crebro populatur: ut Unnam, Valdanum priscis, Savanosque et Colapinos Saepiùs infestus vexavit. tristiùs at tunc Quando Derençinus praedam erepturus in agris Corbaviae infelix pugnat cum Jakupe Turco, Et flore amisso totius nobilitatis Captivum sese victori praebuit hosti. A. Ch. 1501. Spem non exiguam prima mihi fronte spopondit Sedenum saeclum Christi nascentis ab ortu Quod pia connumero; Vladislavi namque regentis Pannonias, contra Venetos quas moverat, iras Praesul Alexander sanctè placavit, et arma Threicium versùs impendere svaserat hostem, Praeside Corvino, nostro Prorege, Joanne, Matthiae Regis nato; belloque parabat Subsidium Praesul, Venetosque ligarat ad illud Duplo praestandum majus. jàmque arma parabam Exitio Turcis. Sed sors inversa meorum Frustravit pia vota Ducum, pia vota juventae; Defuerat bello condicta pecunia nervus. Sic etiam Reges falluntur? et odia passim Evertunt privata bonum commune? quod ipsum In tacitas (video, Coeli!) vos provocat iras. 1502. Contremuit tellus, àc si ventura videret Fata meis nocitura bonis. quo nempe tremore Multa suas fuerant domicilia passa ruinas; Corruit et divi turris campanea Marci Slavniae in urbe, vocant quam Graeci nomine Montis; Ut nec firma solo videar, nec ab aethere tuta. 1504. Vix pono tristes nuperna strage dolores, Cùm mox custodem mihi limitis obsidet arcem Jajciacam Turcus, qua jàm fuit ante repulsus. Invasit miseram non vanus terror; ab inde Summa mali facilisque via est, metuenda Croatis: Praecipuum captiva petit qua Bossnia passum In mea regna, suo pòst aggredienda tyranno. Corvinum cum pube mea succurrere Jajci Expedio celerem; Dux hostem aggressus et arci, Decertans pugna prosternit millia quatvor, Caetera profligans Jajcensem liberat urbem: Ast et natorum ceciderunt mille meorum; Dulcis amor patriae, merito praestantior isto Eminet: hac tegimus natos hac sorte parentes. Vix solvo exequias, et membra exangvia terrae Condo: novas Turcae clades nova damna minantur In mea continuò plùs et plùs jura volando, Vastantes Posegae et Vulkovarensia rura; Scilicet vnde suis primùm deserta colonis Conatu leviore queant pòst capta tenere. Hos quoque Corvini virtus profligat et amni Non paucos mergit Savo. Sed prò invida Parca Hoc mihi praesidium de vivis prorsus ademit: Ut pòst ultrò meae serpant sine lege ruinae, Nec me jàm praesens defendat acinace Princeps, Quo praesente alacris volat ad certamina miles. 1511. Cyrvivicae mons est, nomen de vermibus hausit: Pauca hìc pugnabat cum Turcis turba meorum Et fato adverso; nam letho et sangvine multo Nobilitavit humum, despectaque nomina montis Erexit, praebens avibus se et vermibus escam. 1512. Jamque à divitiis arx Blagaj dicta, Georgi Ursini Comitis, cessit captiva tyranno, Ad Sanam à Bano Babonigo condita quondàm: Divitiis mala signa meis! Annoque sequenti 1513. Excurrit Turcus Dubicensia rura superbus Et praedas jàm victor agit, potiturus iisdem, Ni Berislav Prorex hostem invasisset, et ipsum Fudisset ferro, rapidis mersisset et undis; Latronem nam praeda ingens et culpa gravabat. 1514. Rara nimìs hinc, saevit hyems tam frigore multa Quàm nive (qua tellus bis trino mense sepulta Plurima damna tulit) magna cum strage soluta Jumentorum hominumque penès. sic durior Aether Saeviit in miseros. Postquam melioribus auris Altior aethereo terram Sol igne foveret, Senonibus nostris insensi plurima Turcae 1515. Damna patrant. illis Rex succurrebat in aere: Sed Peren, ut Prorex simul et Capitaneus urbis, Deglubit Cives: tanto minùs aptus honori, Quò minùs est animi generosi: multa superbo Fortunae desunt bona, desunt omnia avaro. 1516. Post ea Junus-Beg Bossnae Praefectus ad amnem, Cetina qui nobis, Nestum dixere priores, Impositum ruppi castrum Sin nomine, forti Marte premit, redigens in praedas omnia circùm; Donec amans Civis propria cum morte salutem Exemit patriam; profugum simulatus, adivit Barbarum et occidit. quo facto, instanteque Bano, Ad celerem dat terga fugam gens barbara, fama Territa Proregis Berislavi: cuj bene nomen Gloria lecta dedit: quoscunque is coeperat, omnes Infixos palis avibus porrexit in escam; Taliter exolvit poenas temerarius hostis. Ast hoc ipso anno Vladislavi tristia Regis Funera deploro; longa dignissimus ille Vita erat et fato meliore; sed impia Parca Non parcit, cùm tempus adest fatale, vel ulli: Subditus et Princeps naturae debita solvit. 1519. Knin Arx insignis (Tininum dixere Latini) In ripa Titii, qui vulgo Kyrka vocatur, Condita magnificè, Nelepetis, regia dînde Arte locique situ validissima, subdidit hosti Captivum miseranda caput: nec Banus adesse Tutandae poterat; fato namque ipse sinistro Per Plisias alpes hostes venatus, in horum Labitur insidias, sine milite, tum sine et armis: Ut sceptro tantùm Prorex et presbyter usus Extitit; egregiè hoc sese defendit in hostes: Sed plures unum facilè excussere secures Sceptrum: Proregem solum plebs multa peremit, Krusicii Petri fraude has inductus ad aras Occubuit; Petrum magno corruperat aere Strigonii Praesul Thomas, homò avarus, honoris Virtutisque osor tanti Proregis iniquus. Occidit insignis Miles, divusque Sacerdos, Illyrici Prorex, Wesprimi Praesul, et ipse Thesauro Regis Praefectus, magnus in urbe Inque ora Senonum, Jajcensique arce Strategus, Tam merito Berislav, quàm nomine stirpis, habendus: Nunc martyr viridem gestit super aethera palmam. Infelix Jesenica locum sola invenit hosti, In quo vir tantus vinci atque occumbere posset. 1521. Ostrovicae fatum jam nunc approximat arci, Quam Rex Bela olim Scythicis compulsus ab armis Condidit in tumulo Licae telluris acuto, Hinc nomen nactam; Turcis captiva gemiscit, Nec jam colle suo, nec jam factore superba: Ut nihil est firmum, quo Mundi gloria pendet. Sic Orlovçicii Pec' arx in rupe cavata, A qua nomen amat, Turca vi fraudeque capta, Imperium atque fidem mutat. Comburitur infra Modrussam vicus, templi splendore decorus, Hujc Ostariae nomen, quòd scilicet olim Hospitium fuit hìc Savana petentibus arva Littore ab Adriaco. Circùm montana latroni Commoditate favent loca, sylvarumque recessus. Haec ego dum specto lacrymis super ora profusis, Nobilis arx atque urbs prae multis maxima, Savi Fluminis in ripa situata, ubi jungitur ipse Danubio: sed ne majori, nobiliore Parte prior cedat, mutarunt nomina in Istrum: Belgrad ea est, Latii dicunt communiter Albam, Impropriè Graecam: Taurunum dicta vetustis, Invanum tentata priùs, multoque redempta Sangvine Turcorum: nunc ipsis praeda cruenta Sed locuples (quia Pannoniam reseravit utramque) Quam malè defendit praeses, cognomine Turcus. Tantae urbis casu loca Savo proxima circùm Sultanus capit; ùt Kopnik, Baric'que, Sabacque: Mitrovicamque, satìs celebratam antiquitus urbem Nomine sub Sirmi, per quam Provincia tota Sic vocitata fuit, Romanis nota. Deinde Juxta Danubium Zemun, Kemenic'que, Petramque Salsam (praetereo pagos et castra minoris Nominis) ac totum flamma ferroque Ducatum Defędat. Sirmî quae faecundissima tellus, Quas patitur plagas! Hinc magna parte jugavit Pannonios, sortique meae postrema minatur, Impius Eois praedo qui nuper ab oris Prodiit, Occiduas extendens brachia in oras, Nulla caede satur, nimiùm que superbus, avarus. 1522. Krupa quoque Auranae priùs arx subjecta Priori, Postea Zriniacis, Unnae super amne locata Fortiter impetitur, sed frustra, hostilibus armis: Quam mea defendit contempta morte juventus. At Scardona cadit, celebri sat nomine clara, Urbs vetus ad Titii flumen situata, Liburnis Chara olim sedes, Turco fit subdita juri. Hinc ferus, injectis Kĺissana suburbia flammis Funestat; quicquid non aufert, omnia delet Ferro ac igne ferus; gaudet nocuisse tyrannus. 1524. Non saturata locis tot Turca superbia captis, Protinus in longinqua manus extendit avaras: Jamque per Ozĺensem, Jastrebarskumque per agrum Ingentes abigit praedas. Krupamque novatis Viribus aggreditur: frustra tamen usque laborat, Atque utinam semper! venient sua fata sed eheu Et Krupae! miserumque statum plorabit et ipsa. 1525. Alta iterum Jajces mihi et urbis, moenia et arcis. Bossnius ac Hĺivnae Praefecti, viribus aucti Innumeris, telis quatiunt gravioribus: ut jàm Proxima casurae metuebam fata, relata Fama mihi obsessae quando fuit, illicò fortem Christophorum Comitem Modrussae mitto; juvamen Obsessae ferat. Ille celer succurrit egenti, Continuòque tribus non dempta nocte, diebus Confligens, tandem superis melioribus, ausu Non numero (hoc longè major namque extitit hostis) Debellat Turcum, Jajcemque eliberat; unde Defensor Patriae pro laude à Rege vocatus, Namque salus Patriae de Jajce summa pependit. Eripio Turcis hinc Jajcen, tristis at illinc Fama mihi paulò pòst fertur nuntia casȗs Et cladis, Sirmî qua tellus fertilis arvo Et caelo felix, crudeli subdita Thraci Evertit nostras aras et templa profanat, Ac Mahometano jam vivere dogmate discit. Humanis rebus sic heu infirmius est nil, In quejs fortuna et casus quamplurima possunt; Semperque in pejus miseros fortuna coërcet, Cùm semel esse mala incepit. Vix Sirmia rura Deplanxi et plebem, parva in regione colonam: 1526. En Muhaçinus ager (de muscis nomen adeptus Omine non fausto) totum proclamat ad orbem Infandam caedem populi procerumque suorum, Regis et interitum; qui cleri hortamine motus Sancitam pacem cum Turco Principe rumpens, Disparibus sociis turbatoque ordine adorsus Certamen fatale fuit; sed sobrius hostis, Atque sui parens dictis sine lite strategi, Praevaluit victor! tantò truculentior ausu, Quantò supplicior quando pro pace rogabat. Pannonii Hyrvatique Duces, primique Dynastae, Praelati, magnique viri cum milite forti Confusi Dacis miserè sternuntur in arvis: Ut captos inter, gladiique furore peremptos, Millia bis centum numerem: Rexque ipse fugaci Praecipitatus equo, limoso Karas in amne, Cum vita in patriam conceptum extinxit amorem: Atque hinc Ungaricis et prima et summa ruina Invaluit terris, et pars amissa coronae. Quantus ubique timor? quae consternatio plebis? Quae fuga? qui gemitus? humana edicere lingua Non posset, tenuive manus describere penna. Dux hujus belli, tam rarae cladis et autor, Infelix Tomoreus erat, cuj mitra Colossum Casside visa minor: Sacra aspernando Deorum, Arrogat imperium fera mens super arma Gradivi, Et Regi dare jura suo vesana voluptas, Postponendo Duces Bellorum sorte peritos, Quos ego ab hinc, illinc quos Transylvania misit. Sic malè bella gerit, cuj rerum cura sacrarum Et vitae innocuae tenor est servandus: iniquè, Hosti etiam desponsa, fides violatur: et hostem Non spernat causae propriae fiducia. finem Incertum bello et liti fortuna reservat. Tantorum monachus fuit vnus causa malorum! 1527. Inter funestos, pro successore Coronae, Quos persaepe cient improlis funera Regis Votaque Magnatum vidui discordia Regni, Motus, Corbaviae princeps arx Udvina maestam Incidit in sortem; collo depressa superbo Triste jugum imposuit: Torquato absente patrono, Karlovic' à patrio qui nostris nomine dictus. Tunc et Likenses caepit percurrere campos Turcus eques, delens pagos atque oppida flammis: Nec posita in tumulis castella tuentur apricis, Apta situ, sed pressa siti: licèt arva salubres Excipiunt amnes: et toti nomina terrae Flumen Lika dedit, Latiis medicina salubris. Caedibus et flammis serpit Thrax impius, omnem Informem mihi reddit humum, vacuamque colonis, Quam prae mille aliis natura fovebat amęnam, Ditis et indigenae fecit cultura superbam. 1528. Tandem etiam Jajce castrum praenobile victum Captivas in jura manus hostilia praebet: Et quotquot pagi, castellaque et oppida circùm Jajcensi suberant juri, nunc Turcus iisdem Jura dat et legem ponit, mea pignora coedit Ense ferus. prò quae regno fit plaga Croato! Quicquid Porisius (nunc Vyrbas) Savus et Unna, Terrarum capiunt, villis pagisque satarum, Pingue solum, à propriis desertum penè colonis Nunc ursos alit atque lupos, vel utraque ferarum Efferiorem hostem; toto jam rara supersunt Telluris spatio castella et castra, locorum Fors defensa situ, quae nondum possidet hostis, Sed potiturus adhuc: Divorum templa crematis Tectis atque aris, sine mysta, flebile visu! Ruderibus nisi nota rigent: cecidere Paroeci Egregii, fortesque viri, captivaque ducta Vel dilapsa abiit plebs. res perdura profectò Et salvis, patrios est deseruisse penates. Necdum Magnatum Procerumque sopita meorum Scissio tristis erat, qua nil egisse licebat Viribus attritae: quibus ultrò creverat hostis, Adriam ut hinc montem, mare qui cognomine fecit, Saepius et celerem cursu transiverit Unnam, Ac tutus praedas ad propria victor abegit. Interea Prorex fatali febre laborans 1531. Prole carens, Patriam sese ipso privat: amore Quam bene dilexit vero: privatus et ipse Fortunis propriis; Patriae ne fortè ruinam Extremam videat, fato meliore vocatus, Defessam aerumnis vitam gravioribus Heros Subtraxit: stirpis Torquatae nobilis haeres. Ingenti Patriam feriit mors ista dolore: Illa etenim, variis hoc tempore tradita Banis, Nil experta boni: fortuna potentior omni est. 1536. Ex improviso nostras prorumpit in oras Barbarus, et Dobboj Berislavi nobile castrum Occupat: hinc pergens ad Savum Brod capit, isto Nomine trajectum vocitamus in amnibus isthinc Trajecto Savo, Pozeganum fusus in agrum Urbem arcemque capit, quae nomine dicta recenti Sic est, quòd ferias celebrans fuit igne perusta, Incero quondam Romanis. Inde Cetinum Diripiunt castrum cum claustro subtus et urbe In Klokoçe terra, Comitatùs antè Goricae, Hìc Ladislav natus Rex sanctus. quàm ferus hostis: Non sinit immunes Divorum Turca penates. 1537. Auditis ita Rex Ferdnandus mille querelis, Ut populum tegat, ac saevum de finibus hostem Arceat, armatae mittit plura agmina gentis. Haec sociata meae, ductor si strenuus esset, Trans Hebrum poterat victum depellere Turcam, Et reparare meam vicinorummque salutem; Tam fuit instructus justis exercitus armis. Sed Kocian Belli summo cum jure strategus Clam multo à Turcis accepo turpiter aere Proditor infamis sic agmina nostra regebat, Sic hosti favit, vicena ut millia nostȗm Occubuere virȗm, gentisque utriusque strategi Ladron et Bakic'; vitam Kocianus amico Liber ab hoste refert, quam perdet turpiùs olim: Non etenim tempus minuit peccata, sed auget, Et fieri graviora solent, quò longiùs illa Infelicem animam misero sub corpore pascunt. Quanta salus Regni bello dependet ab vno: Quanta mala à timido vel avaro Praeside belli Incumbunt Patriae! duris exercita virtus Obsistit duris; flectuntur ad omnia molles. Interea totum Kĺis arx obsessa per annum, Condita ab Augusto cuj Diocletia nomen Indiderat longis vicina in rupe Salonis: In jus hostis abit. Prò cuj vis ulla nocere Non poterat: sitis atque fames miseranda peremit! Inde Nadin, Titio castellum in flumine: multa Praeterea circùm cum pagis praedia, villas, Deseruere sui loca non defensa coloni. Augetur timor hinc, illinc audacia crescit: Ut victis venit ille comes, victoribus ista. Ipsa nec hujc fato speciosa Aurana resistit, Deliciosa lacu: sedes famosa Priorum Templi Equitum (claustri fuit hìc Zvonimerius autor) Dinde Rhodi: captiva hosti nunc ostia pandit. Difficilè est contra torrentia flumina niti Nautae imbecilli: nec fit pro robore forma. Ne tamen ulteriùs serpat contagio tanta Adriacis nocitura locis, media omnia tollo: Tunc Znoil et Vraçan, castellaque proximiora Evacuat, vastatque suus fugiendo colonus: Proque agris mavult scopulos habitare marinos. Chara homini vita est, licèt ipso in carcere clausa. Heu; jam nec Dravus auratis dives arenis Tutus ab hoste fero magnum decurrit in Istrum; Juxta ipsum positas arcemque urbemque refluxus Vicinae quejs nomen aquae concessit Oseki, Occupat Eous praedo; qua commoditate Et mihi et Ungariae noceat magìs. hìc quia flumen Latiùs effusum se humiles demittit in undas, Et longi tolerat collo juga pentis amico. In mea damna modis studet omnibus impius iste Barbarus, atque rudis, tanti sua commoda pendens, Ut nihil ipse nefas, quicquid juvat, aestimet esse. 1538. Dubiciae ac aliis succedunt tristia fata; Servitii non gnara priùs, jam colla tremendo Submittit miseranda jugo, nocitura deinde Visceribus matris. Jesenovac longius infra, Savanas ubi se Valdanius amnis in vndas Effundit, procul à nostris hac sorte remotum, Deserimus vacuum: cuj lignea fabrica, valli Pro muris: igni nec ferro obstistere gnarum. Hunc postquam, allectus fluviorum Turca duorum Commoditate, locum reparat, munitque valenti Praesidio: metuens quamplura pericula Banus Eventura, locum ferro destruxit et igne. 1539. Ast ubì vicino vicinia fida tulisse Unanimem debebat opem; commune periclum Qua tolli quiret; Venetus sua tella reponit, Cum Turcis iniens, multo quam munere solvit, Pacem. Ita quisque suae privatim prospicit aedi: Nemo vicinum, nemo jam publica curat. Sed nec ea Turcus contentus pace quievit; Rizonium Illyrici veterem vi subdidit urbem, Expugnatque Novum praeda cum divite Castrum, Nulli in quo vitam nimium ferus ille pepercit; Rizonio sinui locus hic stat junctus uterque. Occupat et Nadin, desertam nuper: et armis Infestis urbem Sibenik, Sicum antè vocatam, Impetit: at vano conamine; duriùs hosti Muris atque viris Sibenikum forte resistit. 1540. Tunc Huzren Bossnae Begus, Kĺissaeque Murates, Zrinensem vastant agrum crudeliter: arcem Oppugnant; sua quae tribuit cognomina stirpi Subitiae, quae pòst cognomen sumpsit ab arce Zrin, in praerupto situatam colle; sed illa Incolumis doluit campestria damna suorum. Hoc et Murates, Bossnae qui praefuit, anno Ad placidi Colapis gyrosum saeviit amnem, Dubovac, Steniçnak item, primaria in illo Oppida districtu terrae, praedatur et igne Funestat, ditemque rapit sine sangvine praedam. Ad Belli non tuta vices stant, praeside quando Praesidiove carent aut ductis, oppida, vallis. Dum sic diviso malè currunt omnia Regno, Postrema ad superos Regem vocat hora Joannem, Qua regnum et vitam finit: nec tutus amicis, Tutorem nato Solimanum deligit hostem; Agnelli quasi cura lupo tradenda fuisset, Et non cognatis ovibus? mortalia jàm plùs Ingenia haud miror, delirant si quoquè Reges; Quod fuit expertus paulò pòst regius infans 1542. Cùm sibi regalem tradi praetenderet urbem Budam Ferdnandus; tutor Solimanus adivit Ungariam: Budamque sibi servavit, et illum Ad Dacos misit vidua cum matre puellum: Exemplum fecit saeclis memorabile cunctis; Nullus ab infido fidei speretur ut actus. Inducta heu suasu monachi Regina Georgî, Hosti quàm Regi potiùs concedere Budam, Regali solio jàm longa per aeva superbam, Maluit infelix; infelix: namque venire De sceptro ad baculum, nimiùm res dura profectò est. In spes me fortuna novas jam provocat; unde Et maestum lenire queam, fortassis et olim Vulnera quae sanem. duo martia pignora fratres Zriniades video jàm pubertatis ad annos Pervenisse: avidumque latus praecingere ferro, Aspicere et torvo vexilla Otomanica vultu. Hi prima ut navent forti rudimenta Gradivo, Comburunt Kamengrad, lapidi cognomine castrum Ad lentum Sanam, celeri qui jungitur Unnae, Constructum ponti custodem; tutiùs ut pòst Japrenses saltus et pinguia rura frequentent. Non modicus pavor hinc vicino nascitur hosti, Qui de principio fortunas, judicat hinc et Accrescunt animi nostris. Sed perbreve nobis Solamen fuit hoc: non multò namque deinde Zriniacum castro sub Vinodolense Joannem Occidunt homines Praelati Zagrabiensis; Ne mea vel desint in caedes arma meorum. 1542. Zagrabiae, clerum Ladislav cuj sanctus adauxit, Forma tamen tristis nomen dedit ipsa sepulchri, Prosternit funesta pios contagio Cives. Grande malum: fratri quo frater adesse, nec uxor Audet in amplexus dilecta venire mariti! Sic peccata hominum divina Astraea requirit. 1543. Pannoniis iterum Sulimana potentia campis Incubat, atque novi ponit fundamina regni. Valponem primùm Garai stemmatis arcem, Juribus et fundis amplam, ditionibus hostis Subjecit propriis: trajecto flumine Dravi, Siklosum insignem capit arcem: patria quondam Christophori astronomi fuit hic: Peucamque decoram, Pecuj ipsa voco, cuj quina ecclesia nomen Fecit apud Latios notum, Thrax diripit urbem: Templa, sacras statuas, arasque prophanat, et omne Exercet scelus in veteres novus incola Cives: Ut rarò pius est, qui vitam ducit in armis. Haec meus attonitis gemeret cum Dravus in undis, Illic Danubius lacrymis deflebat amaris Metropolim Regni totius Strigonium altum, Sacratamque diu tumulis regalibus Albam: Totque arces, pagos totque inter utramque jacentes, Et tot Claustra capi! Quanto jam tramite labat Pannonia, à proprio quae dicta valore Valerja Antè fuit! Video; quòd casibus omnia subsint: Caecaque et inconstans fortuna vagatur ubique. Abstersi necdum lacrymas, minuíve dolores, Cùm nova Pannonicam Thrax damna movebat ad urbem Javrini: quam vix satìs Arrabo protegit Istro Conjunctus; Banum moveo, succurrat amicis: Et fecit; caeso qui trino mille Getarum, Tum profligatis reliquis, eliberat urbem. Sic dat opem sincerus amor, licèt indigus ipsa: Insignemque animum vicini injuria laedit. Dum pro Pannoniae pia fit mihi cura salute, Damna domi patior. nam Bosnae Praeses Ochinum, Stupçenicem, Csakov, Belastenamque per arma Per vim Slovinias expugnat et occupat arces. Adriaco vicina freto loca deinde petivit, Regalem Señae visurus forsitan urbem; Antiquam Senonum patriam, qui saepè Quirites Terruerant inter celsa Urbis moenia, quique Jura dabant pelago, Galli dicti atque Liburni. Hìc tamen adversam nacta est audicia sortem Turcica: nam Gazkae clarum sed fertile cancris Sanguine turbavit flumen, perque arva suorum Corpora caesa feris avibusque voranda reliquit. Tempore saepè brevi fortuna, locoque, favores Immutat proprios: nam nulla lege tenetur. Tot bellis fessus, spoliis tot onustus, ab armis Thrax cum Rege meo cessare paciscitur: ut quo Tempore securus colat arva paterna colonus, Et non turbatus per Martia classica Civis Inter privatos requiescat quando penates, Ac quae destruxit Bellona, redintegret alma Pax. Hac sperabam, charis persolvere justa Natis, et tumulis exanguia condere membra. Sed nunquam sincerus amor speretur in hoste, Nulla fides fidei est in contemptore. quis, oro, Fallere turpè putet quemquam, cuj tollere vitam Pro laudis merito censet? mox barbarus idem Ascrivii, quam nunc Kotor incola nominat, imo Rizonii maris in secessu, fortiter urbem Classe petit: sed abit Pacis violator iniquus Pulsus ab hinc; pacem turbantes Juppiter odit. 1544. Prosperiore tamen Velikam fato impetit arcem, Magnanam Latio quondam sermone vocatam, Quam longè Reges habitabant Bate priores, Ut nunc regalem Velikam voco: pluribus olim Praefectam vicis, pagis atque urbibus. ipsam Subjicit imperio vis et fortuna tyranno. Turcica nunc Velika est, mea Velika desinit esse; Ut jam, nil magnum, videam, mihi sorte relictum. 1545. Slovinios percurrit agros jam tutior hostis, Cum praedis spoliisque redit: nam praedia circùm Diripit; et tanto majori concitus ausu, Vel nimiùm fidens fortunae ad vota secundae, Konsc'ineam penetrat valido cum brachio ad arcem; Montibus amplexam, medio quae considet agro, Nacta ab equis nomen: forti oppugnata resistit Hosti, dum Prorex et Bildenstajnius heros, Auxilio obssessae veniant. mox clade recepta Dux simul et Prorex pulsi rediere. Sed hostis, Cùm nocuisse nihil se posse adverteret arci, Adversamque sibi metuendo postmodo sortem, Vastata latè longa regione recessit: Quicquid non aufert, hoc destruit impius hostis. Ingemui tantae cladi, nec dinde minori Maerore afficior, quando Moslavina (Claudî Montem Romani veteres dixere) repente Succubuit casu vi Turcae. Claudius isthinc Ortum habuit Caesar, sed mons est aureus ipse, Strata docent, quibus est Romanis antè petitus; Csuporianus erat quondam, quem postmodo Bakoç Affini Erdedum stirpi pro dote reliquit. Sic vi, sic armis, non lege aut jure parantur Regna: subest papuer legi, se fortis ad arma Provocat. à fatis humana sed omnia pendent, Seu bona, seu mala sunt. quoniam praevertere nemo Fata potest, nisi tu fatorum Juppiter autor, Atque ideò sunt fata animo patiente ferenda. Res pusilla nimìs fortuna humana profectò est, Cùm nullum satiet, nullum impleat: omnia adiri Per scelera imperium, regnandi saeva cupido Non putat esse nefas. haec vasto Oriente Tyrannos 1547. Mutua in arma movet; crudelis Mustafa primùm Fratrum caede tumens inquirit funera patris, Perside et Aegypto conctractis: ut pater ipso 1548. Infelix nato, bellum infelicius egit; Exemplum, Turco quantum credatur amori. Jam si Christicolis mens una animusque fuisset, Quàm facilè Europa poterant expellere cunctis Infensum Turcam, proprio nec sanguini amicum. Sed privata domi curans sua commoda quisque, Nemo mali alterius voluit, propriique pericli Esse memor; morbo hoc vicinia tota laborat. Haec inter Malkoç praedarum avidissimus, armis Totius Bossnae, mediaeque Croatiae (ò ingens Materno cordi dolor) almae rura Topuskae Perñae et Steniçñak terras ac praedia latè Pervolat, expilat, flammisque ruinat, et inde Captivis rediit spoliisque ad propria dives. Nulla venit fortuna, Dei sine nomine: nulla Poena venit nostro sine crimine: denique nostro Arbitrio si quid conceditur, omne profectò Pronius in lapsum est. gravitas quia tendit ad imum Sponte sua; volucres conatibus aëra poscunt, Descendunt positis nullo conamine pennis. 1552. Ungariae sequitur multis fatalior annus, Quo Temesum, Lippam, Tolnok, Csanadatque Felakum Et charam antiquis Wesprinum Regibus urbem, Thrax capit; ac miles Palastae caesus in agro Pro patria occubuit decertans. Inde Dregethum, Jarmat, et Seçen arces vicinaque multa Castella obtinuit Thracum ambitiosa potestas; Tam malè discordes animos fovet Ungara tellus. Sed nec apud me Ulaman nuperna sorte quietus, Ad nova contendit Regni incrementa superbi: Sloviniam petit; et trajecto flumine Savi, Csasmam urbem, tumulo Kolomani nobilitam, Veroçamque arcem Comitatús jure potentem Banfiacam sedem, vi surripit: inter utramque Complures vicos, pagos castellaque flammis Devorat, in praedam potiori parte redacta Infirmae plaebis, quae non fuit ense perempta; Concidat ut Slavnae nomen laudabile gentis. Hoc ut sustineat Petrus Eerdaeodius hosti Opponit modicas vires: flammisque Gradiskam Corripit: et Velikam socio pro milite vertit In praedam. Sed non mea damna haec poena resarcit; Barbara multiplici superat me Turcia gente, Ut cuj multa uxor pellexque, in coelibe vita Nullus honor, sed paena magìs, sua damna, ruinas Ex facili reparat, mox viribus aucta resurgens. 1553. Rectè festa trium celebro solennia Regum, Cùm Malkoç Begus Krescicem Mutniciamque Depraedavit ovans et longa valle redivit Incolumis, valli cuj Castaneapolis haeret. At paulò post haec Alpes transgressus ad arcem Corbaviae Bunic', Perusic'que in finibus agri Likensis (pauca nostrorum à gente relictas 1493. Post Derençeni fatalia praelia Bani) Venit, et has reparat tectis, ac gente Otomanna Munit: quas hostes mea Seña deinde videbit. Vix uno à praedis sese Thrax continet anno, Contemnens Paci data sacramenta colendae Ad nova Christicolis impendit damna; valenti 1555. Pannona rura manu petit; hic nova Castra, Bobovac, Jacobi divi pagum, Krotnumque, Kapusque Vi capit, et Turca jubet amodò vivere lege. 1556. Impendent valido tandem sua fata Sigeto, 1530. Quod Rex aggeribus cinxit fossisque Joannes: Hoc Marte oppugnat ferus Halil Passa potenti, Mensibus addendo menses, noctesque diebus; Ut nullum omittat praeclari militis atque Egregii Ducis officium, bellator ab annis Ad senium teneris: prudentia nemque Strategi Bellantisque valor vincunt, referuntque triumphos. Sed major fortuna meis, quia justior, armis Favit: ut obsesso potuit nil Turca Sigeto, Quin profligatus Duce Zrino Lenkovioque Pro vita fugit, justae cedendo triumphum Causae, dante Deo: stragem tamen attulit antè Vicinis terris, vicîs pagîsque crematîs; Vincere cùm nequeat, gaudet nocuisse Tyrannus. Regia Ferdinandus proles hoc tempore venit, Fortunae laturus opem cum milite nostrae, Militiae Dux ipse, Ducum veneranda corona: Restituique mihi depulso Thrace Bobovac; Ausoniis Fabiam, corrupta voce Baboçam Unnis, et circùm castella jacentia, nuper Non protecta satis quae vi sublegerat hostis. Ut Pacis clemens, sic Belli tempore fortis, Laudatur Princeps armatus tempore quovis, Ense gerens Bellum, sceptris in Pace coruscus. Sic mihi trans Dravum clemens fortuna favebat, Ast Unnae Savoque nimìs contraria, Turcos In mea rura vocat, ferro flammisque cruenti Obvia posterruent: tunc Urbis Zagrabiensis Depopulatur ager. Quò me jam tuta recondam? Proximus est Sutlae, qui Regnum terminat amnis: Styria namque sibi Ciliensia vendicat arva. A latere ac à fronte petit me barbarus hostis Nec locus à tergo est, quo pes figatur. ab ipso Fonte gemit Savus! stupet ad nova crimina tristis Unna: ubì Lustholter, de Carnis advena, celsam Castaneapoleos mediis in fluctibus arcem Divendit Turcis auri bis mille ducatis, Turpis, avarus homo, summorum causa malorum: Hac nempè amissa supremam penè ruinam Experior; Novium, quinquagintaque propinquas Urbes atque arces: castella et praedia bis sex Mille, supra septem centum propè sexaginta, Barbarus expilat, comburit, destruit hostis, Octuaginta et plus captivȗm millia nactus. Non mihi Cresseum damna haec persolveret aurum, Impie Lustholter, quaeque inde sequentur ad annum, Quo mihi restituet Princeps generosior arcem, Auri tam vili pretio, vel fortè timore Magno animi, Turcis mercatam. Tantus in ipsis Regibus est error; qui non in Marte peritos Praeficiunt rebus, quae martia pectora poscunt. Militiae sunt nulla magìs metuenda pericla Ignaro Duce, vel timido, vel pejùs avaro. Mitibus est animis audacior anteferendus, Et Patriae Civis peregrinis tempore Belli Nempe: secùs curat sua quivis, nemo aliena: Aereque conductus miles corrumpitur aere: Rara at vis Civem patrio spoliabit amore. 1557. Post haec ad Rakovac (à cancris nomina dixi, Oppidum idem vetus est et castrum regium in illo) Agminibus multis armatus pervolat hostis: Ulteriùs pagos et praedia crebra rapinis Vastaturus adit. Sed tantum protinus ausum Poenituit; nam caesus abit; licèt illius essent Millia tot numero, quot erant centena meorum. Magnus enim numerus crebrò confunditur, et quò Curet plura, minùs quis singula prospicit aptè. Jam verò Hoçevios invadit Turca per alpes Difficili passu, ceu clam juvat ire latrones: Expilant duris assvetam vivere gentem, Ribniciumque solum (piscoso nomen ab amne est) Depraedantur; iter vertuntque deinde per alpes Señonias: spoliis, captivorumque superbi Ingenti turba. Sed vindex Martia Seña Opponit Cives, et poenas exigit ense. Sic igitur mea tunc percussit Seña latrones, Ut (quorum fuerant bis centum, et millia quatuor, At nisi ter centum quinquagintaque meorum) Captivis cunctis, praedis spoliisque relictis, Vix septem incolumes excepit Turcia natos. Audaces justosque juvat fortuna: latroni Semper in est aliquid culpae cum mole timendum. 1558. Thrax iterum ad praedas, velut ad mel ursus, anhelus Tendit, ubi hospes iners minùs hosti opponitur; alpes Transit in Hoçeviam et Karsos praedatus inermes, Praeteritas metuens poenas confinia Señae Evitat: tutum deserta amplissima praebent Latroni reditum. Thracum pars altera quaerens Inferiora amnis Colapini praedia praedis Subdere, sub Vinodol, vini de valle vocata, Alapio poena. solvit cum clade Joanni: Non debere nimìs fortunae fidere, docta. 1559. Mox reparans vires, Karsum, Pivkamque jugosam Vastat et in praedam deducta plebe superbit Turcus, inoffenso rediens pede; sic mea damna Vicini longè per multa incommoda lugent: Cum paucis nequeo latera omnia claudere natis. 1560. Pax nova cum Turco Romano et Caesare facta Vulgatur: sed vix annis mansura duobus; Ille etenim seu bella gerit, seu quaerit amicos, Cuncta lucri causa vel commoditatis amore Inchoat et finit; non est, quod amicus in illo Spectet; amore caret vero: dat splendida verba, Cor tamen haud aperit. nemo confidat in hoste. Ille idem primus violavit pacta nefandè, 1562. Cùm Beg de Pozega stipatus milite multo Exiit, ut reliquum Slavnorum vastet agrorum. At meus hoc crimen punivit Zriñus in hoste: Ut vix Beg caeso salvaverit agmine vitam. Sed Vranograç arcem, sic à Cornice vocatam, Zriñani Comitis, temerarius occupat hostis: 1563. Mox Thraces Zriñus Valdani caedit ad amnem. 1564. Hoçevjam Thraces iterum praedantur, et illinc Impunes abeunt. Tantum sum prole minuta, Maxima terrarum quòd sint deserta mearum: Ut minùs inspiciam viciniae amica tegendae. O Rerum instabilem sortem, dubiosque Gradivi Eventus! nulli fortuna est subdita legi. 1565. Jam Kostañiciae novus incola et urbis et arcis Praedatur dites villas pagosque Topuskae; At caesus praedam mihi caesit praedo, Joannis Alapii domitus virtute. deinde per Obres Turcorum sex et viginti millia campum Ducta à Mustaffa Sokolovic' Praeside Bosnae, Heroo fregit Prorex Erdeodius ense. Damna sed ut damnis Mustaffa rependeret, arcem Kruppam vi magna sibi subjicit, antè solutam Sanguine non modico Turcorum, at laude minore: Nam nisi tres supra viginti Bakic' habebat Dux socios: cunctis, quam cessit, ritè peremptis. Sic tandem insultat justae vis impia causae: Sicque meae rapiuntur opes, mea moenia cedunt, Et fortes nati patrias cęduntur ad aras; Quò protecta minùs Colapino terminer amne. 1566. Tunc post lustra duo redeunt infausta Sigeto Fata meo, totum Turcorum Rex Orientem Unius exitio trahit arcis. ut hacce subacta Pannonios posthac decurrat tutiùs agros, Hinc Styras, illic Australes et Moravanas Depraedetur opes, villas populetur et arces. Nil moror; expedio Banum cum pube fideli, Qui, si fortè cadant turres cum moenibus arci, Martia Threïciis opponat pectora telis. Tantam sustinuit vim Prorex strenuus isthìc, Quantae Europeus vix non succumberet orbis: Corruerantque priùs turres et moenia circùm Quàm defensoris virtus. tandem undique saevis Arctatus flammis, funesta egressus ab arce Praeclarum fecit generosus miles agonem, Néve locum aut laudis quid vivus cederet hosti. Intravit vacuam sic Thrax inglorius arcem, Militiae atque Ducum praemulta caede solutam. Praesidii pars magna mei sublata Sigethi est; Sed tutanda suis fuerat sic Patria natis, Sic arae atque foci: tali signanda liquore In Superos, Regemque fides, amor inqúe propinquos Ritè fuit: postquam naturae debita mors est: Felix, pro Patriae mors consecrata salute. Non ita vicini Bobovac, Brizniciamque Defendêre mei, vix hoste adstante relictas, Ut nihil obsistat petituro dinde Kanizam. Dedecus est, salvis fugere armis: dedecus, hosti Absque cruore locum concedere; dedecus, inquam, Praeclarae morti miseram praeponere vitam. 1567. Amissi Bani, simul amissique Sigeti, Et dolor est et plaga recens in pectore nostro: Ac tanto major, quòd mille pericla saluti Insultent nostrae: plagis cùm nemo medetur, Afflictam nemo solatur: saeva Croatis Perpetuò celerem propendunt fata ruinam. Alter me Prorex Petrus Erdęodius, alter Ipse Pater Patriae, bellis defessus et ipse, Deserit, ad Coelos pacata morte vocatus. Sic pullam pullae superaddo, dolorque dolores Assequitur, semperque minus fortuna relinquit Dura spei afflictis. Nativus inundat et Unna In mea damna: nequit Colapis, Savusque tueri Pauca ad extremos fines cum prole redactam. Viribus amissis languet miserabile corpus. 1568. Captus amore Cypri Selimus Thrax potiundae, Multa, reluctanti laturus vim, parat arma, Utque illic avibus currant sua vota secundis, Et Regna hìc maneant imperturbata, novatam, Pacem cum Augusto stipulatur Maxmiliano. Ast ibi Selimum victoria prima superbum Extulit, ut fidei contemptor jus violare Non veritus, bellum molitur Maximiliano, Regnorum praedae cupidus majoris ubique: Nec multis animus rebus satiatur avarus Ambitione tumens, et mens sitibunda cruoris. 1569. Prima novos motus conflabat Lika; sub arce Egregii Perusic' stabant tria millia in armis Gazkenses campos aditura. sed hocce benigni Praevertunt superi scelus, ipso in limine pressum. Lata etenim fama, bis centum ac octuaginta Señonii Cives in eodem barbara campo Castra petunt, Turcos caedunt, plus mille peremptis, Inque fugam versis aliis, aliisque lìgatis In praedam ductis, redierunt. sic malè cauta Vis non tuta satìs propria persistit in aede. Hoc ipso Sibenik urbem Thrax obsidet anno Cùm rectè Cives aberant loca Turcica praedis Acturi: à patriis matronę fortiter hostem Arcebant muris, donec rediere mariti, Et docuere illinc confusum cedere Thracem: Est sua pro Patria muliebri in pectore virtus; Nec mortem metuit servandae prolis amore. 1570. Inter bellorum motus, turbasque recentes Grassatur mox tetra fames, multosque meorum Extinguit tacito letho. mortalibus eheu Tarra parens alimenta negat malè provida: tantùm Aerumnis homo se possit cognoscere natum. 1571. Ingenti pelagum Thrax classe excurrit: et illinc Pars Cypro gaudet: Cretae pars oppida vastat: Parsque Cephalenem saxosam, almamque Zacynthum Olchinium, Antibarumque capit: Corcyra Melęna Summam vim patitur, jam deficiente virorum Robore, in extremum discrimen adacta salutis, Inviolata stetit muliebre Melaena valore; Igne cremata Pharus, Rex hinc Demetrius ortum Duxit: et augustae in praedam cecidere Salonae, Regalis sedes, venerata Quiritibus olim, Primaque Praesulibus decorata, ut Titus in ista Discipulus Pauli, pòst Petri Domnius urbe Divini jecit sanctissima dogmata verbi. Atque ut praeteream Sas, Dazliniam atque Rakitac Et Zemunik Jadrae vicinum, pluraque circùm Castella et pagos, fama inferiore notatos, Incutit Adriacis terrorem barbarus oris; Fortuna tumidus cunctis volet esse timendus. Nec satìs lllyricam visum est compescere terram, Italiam in praedam manibus missurus avaris Ingenti classe Adriacum perterruit aequor. Sed Superi in melius vertunt, quòd sanguine Turco Turbatas Neptunus aquas exhorruit alti, Et scopuli Echinadae memorabile nomen adepti. Quinque et viginti ceciderunt millia Thracum, Quatuor capta simul cunctis cum navibus: ultro Christicolarum hominum bis septem mille redempti. Supremus rerum voluit sic arbiter; ut nunc Laetitia in tristem solvatur maxima luctum, Nunc desperatis veniant solatia rebus; Ut mortalis homo superos reverentiùs oret. Nil annis aliquot tentavit Turcus ab Unna Flumine; quem contra vigilavit Slunius heros Castra locans, majus metuebat ab unde periclum, Armatus semper: qui binis nec semel annis Tecta domus subiit, Patriae Pater inclytus; ast heu 1572. Impia, dura, mihi mea sors invidit et ipsum, Saeva illi Lachesis florentis stamina vitae Praescidit, multis quae Cloto ducere lustris Debuerat: si quod pretium censetur amoris In Patriam, fidei in Regem, pietatis in Astra! Nestorea fuerat vita dignissmus Heros. Nec metuit mortem Prorex fortissimus, ipsa Indolui mortique suae, metuique pericla Eventura mihi, scuto orbae: nempe malorum Nil illi mors est, qui jàm contempserat illam: Ast cuj rem charam tollit mors, dura profectò est. Nec tibi, quàm lacrymas, plus Patria reddere possum, Et laudes, Sluñi Francisce; in pace quiescas! 1573. Non sat fortè putant, tot letha forìsque domique Me fera fata pati, vicinos aucta per hostes: Ne mihi quid desit quacunque ex parte malorum, Plebs insana nova nunc seditione laborat, In dominos armata suos, detrectat aratrum: Grubeciumque sibi Regem praeponit, honorem Libertatis amas, non vult plùs subdita dici. Attonito primos dum volvo pectore motus Vicinam spoliat Sigetanus Turca Kanizam Iumentis et equis, caesorum mille virorum Colla refert, praedae victricia signa cruentae, Et bina abduxit tormenta curulia secum. Praefecti fuit hic error, qui tempore pacis, Non Belli tantùm, debet vigilantior omni Milite commissum munus curare, locisque Prospicere, vnde salus dependet publica regni: Atque magìs semper quantò est vicinior hostis: Vel conjurato, cuj non est fidere tutum; Ad mala nostra etenim semper vigil excubat hostis. 1574. Jam pax cum Turco Venetos delectat. Iberos Ex Africis turbat crudelis Barbarus oris: Corcyram flammis vastat ferroque; Ducatum Moldaviae Valahosque suo per sangvinis amnes Subjugat imperio. Panovic' meliora Joannes Praeses Ivannicii mihi muntiat; iste potentes Turcorum turbas aggressus milite pauco Fudit et è patria cum caede recedere adegit; Virtuti et justae comes est sors prospera causae. 1575. Gubecii regnum ferro funique resolvo, Ipse sub ignito exhalat diademate vitam, Quod meruit: malè nam miscentur sceptra ligoni; Nascitur ad regnum Princeps, Superique coronas Donant: infirmum est absque armis aereque Regnum. Dum privata domi mala sic castigo meorum, Ingentes contrà molita est Turcia motus; Jam Ferhat Bossnae Praefectus plurima ducens Agmina bellantum Radoñae se ponit ad amnem. Obvius infestis Herbard Auspergicus armis, Arceat ut Passam nostris à finibus, arma Conserit, ùt causa justus, sic strenuus ausu, At fato adverso: Turcis sors impia favit! Funditur in nostris et dux et miles in oris, Perque truces caedes Turcis victoria caedit. Occisi Herbardi canum caput impius hostis Corpore dissectum Bizanti misit in urbem Percharum munus Sultano: in vincula duxit Herbardi natum, generosum Kĺekovic' ausu, Vojkoviumque virum fortem per vulnera lassum: Jankovium Zarkumque duces: et tympana cuncta In praedam Ferhati vexillaque Martia cessit Impia sors: nostros superat numerosior hostis Commoditate loci praerepta. Auspergius antè Non fuit ex Turco dimissus carcere, ponte Quàm posito in Vyrbas et turri condita in Unna: Sic ipsa, adversus me, munio debilis hostem: Expensis majora meis mihi comparo damna. Deserta a veteri tunc Bela-stena colono, Improtecta loco murisque cadentibus, hosti Deditur: his patrios pòst offensura penates; Continuò crescit mihi major gentis egestas. 1576. Jam Ferhat Auspergi miseranda clade superbus Ad praedas animos acuit magìs ipse suorum, Et Buzin Czazinque, duo primaria castra Hocce statu rerum misero tristique mearum, Vi capit et vicina illic quamplurima circùm Castella: unde mali perculsa timore recentis Plebs dispersa, lares patrios quàm maesta reliquit, Quaerere adacta novos trans Muram Danubiumque: Unde frequens loca vasta illic colit usque Croates. Sed, ne fortè malo quae pars intacta maneret, Invidit Señae virtuti tristis Erinnys; Illa etenim Belli studiis terraque marique Floruerat, Turcis incommoda plurima patrans, Captorum quae saepè greges in vincula duxit, Caesorum pinnas urbis cervicibus ornans, Ditavitque lares spoliis, loca multa tributis Corbaviae Licaeque suis, Mukarumque vetustum Adstrinxit: veterem cogens et ab aequore censum, Adriaci de Jure Maris persolvere Turcos, Hebraeos, Graecos; reliquos mea Seña sinebat Christicolas commune aequor sulcare quietos; Quamquàm etiam reliqui quondam, Venetique potentes, Regibus assuetum Crovatis solvere censum Debuerint, pelagi Seña custodc Liburni. Cuj, sese postquam vidit, nil posse nocere Thrax, Venetos socios vocat, ut terraque marique Sic gemino Mavorte priùs cadat obruta Seña: Nec se fortunis opponat jam unica Turcis. 1577. Thrax alibi interea fortunae vela faventis Explicat; haud tutò, ratus, esse adamantina telis Pectora fraxineis petere: Unnam trajicit amnem, Mutniciam Zriñi, Blagaïque Ostrozac arces. Faustiùs expugnat: Zraçicem cremat igne, Topuskae Castellum Abbatis. Pòst magnì nominis arcem Zriñ iterum oppugnat, fatis ad vota secundis: Namque absente procul domino, non tanta stratego Cura fuit tutandae arcis; qui malluit, ipsa Amissa, vitam captivam ducere quàm si Tam proprium munus, quàm heroï stemmatis aedem Sanguine signaret, praetiosae laudis amore. Non omnes Petrae sunt durae, at mollior ista Nomine utroque fuit: quae Zriñi colle in acuto Atque inter muros Turcos expaverit enses. Pace tua, Martyr Zriñi Niclaë, videres Hunc arcis casum, servato sanguine lapsae: Damnato, optares, duce, mox nova letha subire! Sed desperatis Zriñanam rebus ad arcem Quid moror? infectum nullis valet esse querelis Quod semel est factum! jàm capta Turcus in arce Excubias contra me ponit. Vix ego moestos Zriñiacis oculos flecto de collibus; ecce Audio captivae suspiria moesta Kladussae, Frangapanae arcis: castrum quoquè cerno subactum Sturlitii, Pozuezd captam arcem Farkasiorum Et Pec' Turçitii: centenaque praedia circùm Aut hostile jugum collo tolerare subacto, Aut ruere in cineres! divorum templa tyranus In stabulum convertit equis: facta cunta profanat: Raptat opes: ferro mea pignora mactat ad aras, Vinctave Barbaricis abigit venalia terris Crudelis mango! Quàm durum tristeque genti est, In libertate assuetae vixisse, penates Deserere, et servile jugum sufferre Tyranni! 1578. Anni principio malè solor maesta sequentis; Arx Gvozdanska situ magè deliciosa superbo Quàm fortis, licèt à ferro sibi nomen adepta est, Rectiùs omnino cùm dici argentea posset; Haec quoque ter septem postquam defensa diebus A nostris cum laude fuit, cunctisque peremptis Igne, fame, atque siti, cadit in hostilia vota, Zriñiadum Comitum Vernali tempore sedes. Sic servasse fidem per tristia letha probatam, O Nati, decuit. Non est haec actio mors, non: Ast ad perpetuam felix migratio vitam; Pro patria, ante Deum ac homines, obiisse, decorum est. Ad Colapim Turci penetrant, veteremque Dubovac In cineres redigunt injectis undique flammis, Urbs ùt aperta patet nullo circudata vallo, Lignea tota, et opus primaevae simplicitatis, Cuj aliunde idem formatur ab arbore nomen. At paulò pòst hìc poenas luet impius hostis Señonia fractus dextra. Sic saepè fit; ut, qui Fortunas avidè vorat, et malè digerat ipsas. 1579. Proficit adversus communem fortiter hostem Seña vetus, paucis sed fortibus inclyta natis, Egregios de Thrace frequens ducendo triumphos. Immitis quanquam Thrax sit, ferus atque cruentus, Cedit et ipse tamen plagae mortisve timore. Hinc postliminio Buzin arcem Kegĺeviorum, Et Czazin castrum Praelati Tininiensis, Ac vicina Unnae quaedam castella recepi: At servare diu patria sine gente nequivi; Ex facili, paucis oppressis, fortior hostis Amissas arces jura ad violenta redegit, Jam mihi longinquas, Colapi Savoque tuendae; Sic uno ex damno mihi plurima damna sequuntur. 1580. Bis sub Zteniçñak, Colapinisque amnis ad oram Excurrunt hostes post annum. Sed meliore Sorte favente mihi: caesi pulsique recedunt. 1582. Inde mei Udviniam praedantur: Barbarus isthinc Praedatur Sluñam, mediat quam Slunçica flumen, Praecipitans sese millena per ostia in amnem Trutiferum, nomen cuj dat Korenicza, Korannae. 1583. Ad Colapim pagos, quos Pribanci nomine dico Diripiunt hostes; trajectoque amne propinquam Japidiae veteris partem (nunc Slavnica Marcha est) Dirè funestant; peditatu sub Bosiĺensi Arce relicto: faustè hunc mea turba peremit, Ipsa perempta dein redeunte ex Japide ab hoste; Ut saepè incautae nocuit victoria turbae. 1584. Ad Belli ferias redeunt Murat atque Rudolphus: Mox tamen expirant feriae, redeuntque Gradivi Festa cruenta, decem Turcorum millia Carnos Latè praedantur pagos, spoliisque superbi Cùm reditum facerent Sluñae viciniùs arci, Assequitur Banus Thomas et Turrius hostes, Illiciti facti gladio cum vindice poenas Exigit: et, caesis partim partimque fugatis Hostibus, egregius Dux libertate priori Captivam gentem donat, praedasque remittit; Tanti vicinum prodest habuisse fidelem. Taliter à Carnis Thracum pars una redivit: Major at in Slavnos numero ruit altera campos: Zriñius infensis occurens hostibus, omnem Barbariem terret magna cum strage notando Perfidiae testem campum: retulitque Kaproncae Viginti signa, et caesorum colla virorum Supra bis centum prope sexaginta, quibuscum Moenia Kaproncae victor pro laude coronat; Fructibus his ruptae pacis fruere, impie Turca. 1585. Raptibus assuetae nova pergunt agmina gentis Modrussensis agri depraedatura Colonos; Jàmque Jeseniçkae noctu insedere per arva, Cum spe, cras praedas abigendi. Ast impia vota Praevertit Deus omnipotens; nam nocte sub illa Caeditur à nostra dirè plebs barbara gente; Sic Dij praedonem rarò patiuntur inultum. 1586. Turgidiore dein Peuçenses et Sigetani Robore pervadunt foecundos gramine campos Quos illinc Murae Dravi hinc duo flumina cingunt Aurifera: et pagos, castellaque lignea terrae Diripiunt, flamisque cremant, miserosque colonos Ad juga quingentos ducunt servilia vinctos. Hoc primo Autumni mense accidit; ast hyemali Majus quod facinus tentabat Bossna per Unnam Transgressa ad Colapim: Coelo sed vota juvante Insontis populi: quanquam fortissima Thracum Agmina disrumpo, numero impar; ense peremptis Pluribus illustri et fama et stirpe decoris: Inter quos deflet Sultani Bossna nepotem Atque sui Passae fratrem: captosque reduxi Praecipuos splendore hostes: reliquosque fugavi. Sic, cui opem clemens adfert in praelia Coelum, Illi etiam certam nectit victoria laurum: Cùm nihil absque Deo est, cujus stant omnia nutu. 1587. Tristis et impatiens nuperni Turcia damni, In me quina movet cum quatuor millia Begis, Ulcisci cladem statuens et damna suorum. Hi jàm Moraçam, Dobronaces atque propinquos Quinquaginta illic pagos praedando, redibant Penè bonis avibus laetum Paena canendo, Ni Zriñi occursu, mutata sorte priori, Sistere debuerant; nam dum petit ipse suorum Damna: vno quatuor Begos perterruit ense, Non secus àc flumen; plusquàm duo millia Thracum Atque Mohaçensem Begum transmisit ad orcum: Mille et tercentum cum Begis inde duobus In vinclis duxit: praedam numeravit equorum Mille et quingentos; capita hostica sola Kaniza Quadringenta tulit, cuj Zriñus praefuit; ultrò Christicolas captos et praedam liberat omnem. Cum Zriño fuerant tantum bis mille virorum; Undecim ab his Turco ceciderunt ense perempti, Bis totidem hostili redierunt saucii ab ense. Fausta favente Deo justis victoria cedit: Jugiter ò cedat! quò grata frequentiùs hymnos Laudis ei cantem. gratum mens laeta holocaustum. 1588. Ast et in Ungaricis subvertitur alea terris Turcorum sorti. Bizantî urbs regia flagrat 1589. Internis accensa malis. mea Seña bis uno Profligat, ceditque die Turca agmina victrix; Affliguntque hostem majori strage Kosacci. Plena ut laetitiis, jàm tum rediisse, putabam, Tempora: quejs Turcum, vi, fraude doloque paratum, Pignora in amplexus matris. quod grata dedissent Numina, Christiadum concordia dummodo Regum Communem hostem adversus justa arma levasset. Ast hi perpetuò privata febre calentes Sese odiis scindunt: ne praegrandesceret alter. Concidat Imperium: rursus videamque redire Sic mea me fallunt pia vota; novique dolores Post brevia eveniunt solatia. fallimur, inquam; Omnia fortuna, nec jàm virtute, reguntur. Nam conversa brevì Turcis mox alea favit: Qui caepêre phalas (mihi sunt pro turribus istae) Erectas inter Csepic' Ripaçque, peremptis Viginti octo viris. cecidit Ripaçque deinde Praesidio amisso, fidei de fraude perempto, Non quo ausu decuit. sic ducitur hostis honesto. 1590. Telluris tremor haud vano nos omine terret: Quo sic arx fuerat veteris concussa Kanizae, Ut media de parte, ruit, nec paucus in illa Obrutus interiit miles. Sed tristior alter 1591. Annus adest; Turcae nocturno tempore muros Urbis Modrussae rumpunt: jàm praescii abesse Urbe viros: totam spoliant et depopulantur, Injiciuntque ignem tectis. Sic celsa Modrussa, A Bella Quarto donata potentibus olim Nobilibus Veglae, ruit unquam vix reparanda; Quae modò per tristes ostendit nota ruinas: Omne, quod humana extruxit manus, esse caducum. Tunc Hassan Bosnae Praeses multo agmine fultus, Zagrabiam tenus igne furens, loca plurima vastat Nobiliumque domos: victorque ingentia ducit Agmina captorum, praedasque superbus opimas; Haud tamen ex omni successȗs parte beatus. Ad Gradec etenim castellum Zagrabiensis Praesulis, assequitur miles postrema latronum Agmina Crovatus: duro et certamine victor Nostrorum captos centum quater eripit: hostes Septuaginta duos coepit, sub tartara missis Mille aliis: vexilla tulit bis dena duoque Hostica, et ob pluvias tormenta immersa paludi. Est aliquod maestę laeso solamen in hoste; Sed mea damna malo non solvit Turca recepto. 1592. Ipse novo motu Plaskensem venit ad arcem, Perrupto veteri muro, custode perempto, Injecit flammas tectis; servare quod hostis Aut aufferre nequit, consumit ab igne voraci. Urbs Rakoviciae Latiis Crescentia quondam, Nonnullis pravè jam nunc Hrastovica dicta, Cum supra posito castello, colle in amaeno, Hinc Ursini, illinc Claudî juga montis aperto Prospiciens vultu, Colapis vicina fluenti, Subdita Zagrabiae Praelato: milite pauco Tecta, hostile jugum subiit Crescentia tristis: Quae pridèm coepit decrescere: donec et ipsa Expertura sui casum, cognoverit olim, Aeternùm sub sole nihil persistere posse. Hassan, ut illustret conceptum nuper honorem, Plura trahit secum Turcae modò millia gentis Izaçichi primùm capit arcem: dinde Bihachum Belae Regis opus, castrum simul atque recinctum: Hoc malè defendit Lambergus, Caesaris illic Praesidii rector, quem nulla coëgit egestas, Nullaque vis, tutus et Cive et moenibus urbem Dedidit antediem Hassani sed turpè deinde, Signiferi ob scortum, forìs est cum milite caesus, Et cum gente mea. Sic culpa unius iniqui Pluribus innocuis nocuit. mihique inde ruinae Magna secuta fuit pars, ò quando reparanda! Pulchriùs extiterat Bihig'on signasse cruore, Quàm vitam ob scortum, ac ob vitam perdere famam. Ad Colapim et Savum descendit Passa; Petriñam Fundat, ubi in flumen Petriñçica funditur amnis: Ponte jugat Colapim, turbisque frequentibus inter Regia, foecudum vastat, duo flumina, campum; Pagos igne cremat spoliatos antè, domosque Nobilium evertit; captaeque frequentia plebis Agmina ducit ovans, mea pignora vendit et hostis. Spes lucri Turcis animos aliunde feroces Exacuit; quô quisque magìs de sanguine potat Christiaco, sitit inde magìs: mens ebria laudi est. A radice malum conatus tollere Prorex Vicinas patriis vires adjungit, ut arcem Evertat cum ponte novam: cùm castra locare Adversa in ripa sinuosi tenderet amnis, Irruit à tergo Thrax insperatus et undis Occlusum, privatum isthmo, nullique paratum Pugnae, confundit, plagaque ingente repulsum Insequitur. tristem patitur mea Savia stragem, Hanc patitur Turopoĺe olim Tauriscia dictum: Ambo etiam latè Kolapini fluminis orae Nullo obstante patent praedanti diriùs hosti: Ut sine praesidio. vicinia longa per istum Contremuit casum, propriae metuendo saluti; Res cujusque agitur paries cùm proximus ardet. Tanta nostrorum de clade superbior Hassan, Sissiam in occursu Kolapis Savique jacentem Obsidione acri premit, ignivomique metalli Crebra glande quatit, vastas faciente ruinas: Et jam turmatim salit has temerarius hostis; Sed vanos postquam conatus cerneret omnes Hassan, per placidas artes sibi dedier arcem Postulat. At Mikaçic, vir fortis, presbyter aequus, Arci praefectus, poscebat praecipuorum Agmina Turcorum, tantam quejs cederet arcem, Vilibus indignam tradi portaque patente Quingentos recipit, demissoque ad ostia clathro, Interimit cunctos. Quo vulnere Passa recepto, Sissiacis pòst multa plagis minitatus abivit. Haec me Savanis dum fata morantur in oris, Illinc exclamat divi super urbe Georgî Dravus: quam Turci nocte invasere sub atra Civibus oppressis et multis ense peremptis, Ter quinquaginta captis, rapido igne ruinant. Trux auceps, capto qui destruit alite nidum. Extremis sum clausa malis; jam fidere Dravo, Nec Kolapi, Savove licet; patiuntur iniqua Flumina barbaricam transire impunè cohortes Et patrios infida sinunt spoliare penates; 1593. Non satiatus adhuc nostrorum cladibus Hassan, In nova conspirat totius funera gentis Illyricae; Christi ferus osor nominis: at qui Christicolis natus fuit ipse parentibus olim Pridoëvic' stirpis; conflatas undique turbas Armat in exitium nostrum; pòst Norica regna Threïciae Italiam cupiens submittere praedae. Sultani jussu, primùm vel subdere Señam Turcorum imperio, vel verò evertere totam Debuerat, Señae florebat Martia pubes, Continuò Turcas quae sola lacessere vires Ausa fuit: sed Thrax ut fortior impetat urbem Señoniam, Venetos socia exhortatur ad arma. Ut tamen Hassani cedat sine sanguine praeda, Señonios scripto pro deditione requirit, Nève probent extrema pati, graviora minatus. Ast illi factis, non verbis, militi agendum, Respondent: veniatque, vocant, cum toto Oriente: Ornata inveniet portas, sciat, urbe patentes: Ipsi et in alpinis tanta agmina Turcica pratis Excipient, nullo vestiti pectora ferro, Non clypeo, interulis tantùm nudisque lacertis, Armati propriis peltis. Haec altiùs Hassan Perpendens, suspendit iter, mutare paratus; Non coepisse, magìs, malè quàm finisse, decorum est. Interea ne quo Turcos metuisse videri Seña modo posset: Likenses mittit in agros Matthiam Daniçic', qui segnem provocet hostem Virtutum veteris satiùs cognoscere Señae. Ille manu parva cum magno dimicat hoste, Et victor multis caesis, multisque ligatis Hostili in terra, praeda sat grande potitur. Sed vix contiguum Scrissae pervenit ad aequor Custodis ratium, cùm Turca, in proximo agentem Accessit praeiens, Venetum erudiendo Thalassum De casu, atque illo ducenda littore praeda: Obsecrat occursum, qui tanta incommoda sistat. Appellunt septem Venetae ad mea littora naves, Captivantque meas, et praedam cedere cogunt; Denegat hanc Daniçic': patria dum nactus ab Urbe Succursum paulò post, navibus injicit ignem, Cum Venetisque suas comburit: ne mare tandem Alterutri faveat. Venetasque in littore turmas, De praeda simul ac vita certare coëgit, Et quos ense nequit fugientes, consecrat undis, Sic justam victor praedam conducit in urbem. Hinc inter Venetos Senonesque offensio major Incrementa capit; licèt his mens nulla nocendi Christicolis fuit: at Venetis suspecta veniret Plùs semper Senonum virtus; ne forsitan olim In maris imperium redeant de jure Liburni; Quisque amissa dolet, sua quisque ùt parta tuetur. Non ausus contra Señam procedere Passa, Ad Kolapim vertit, Sissanamque impetit arcem Antè lacessitam. Quàm lata est Savia tellus Ad Kolapim flumen, quàm longa ad rura Turonis, Nil nisi Thrëiciae video tentoria gentis. O miseram, quam omni fiducia parte reliquit! Arx quassata feris noctuque diuque balistis Assultu crebro petitur, jàm diruta magna Parte sui, extremum tamen expertura periclum, Non cessura hosti, vel in uno milite spirans. Qua tam grande malum vi, formidabile toti Europae frangat Prorex in limine, multum Cogitat, et ferro tentanda extrema resolvit; Cum Patria potiùs forti, ratus, esse cadendum Quàm Patria amissa per barbara regna ligatum Mancipium duci, tractis consortibus isthinc, Dispersis illinc natis: cùm nomine Slavno Indignum facinus reputet, se subdere Turco. Arma levare viros cogit, quicunque supersunt Cladibus è tantis. agitur suprema salutis Causa piae Patriae; superi fortasse juvabunt Justam bellandi sortem; aut occumbere si fors Fata dabunt: non est mors hac praetiosior ulla; Hac ipsa verum Patriae testemur amorem. Auxilia interea veniunt à Rege Rudolpho, Quae Comes Andreas Auspergicus ense praeibat: His sociis Prorex, acies denso ordine stantes Impetit hostiles; primusque Turocius omnem Sustinuit belli molem; primasque phalanges Dum fregit victor, reliquas dare terga coëgit. Ordine confuso miles fugit atque Strategus, Quisque petit pontem: nimio sed pondere fractus Pons ruit, at de se firmum prima agmina pontem Conficiunt, turbas passum transire sequentes. Devorat Hassanem Kolapis, clarumque Sinanem Kĺissensem Begum regali sanguine natum, Praecipuosque Duces, bellatorumque cohortes: Pars in aquis periit, pars ense perempta remansit: Raros effugium salvavit. Sissia tandem Halitu in extremo fessum caput erigit, hoste Disparente, sui Proregis lumine fota. Tunc laetas grates superis decanto benignis, Quorum divino fiunt et praelia nutu, Et desperatis redeunt solatia rebus. Tunc quoquè Romanus nobiscum jubilat orbis, Incolumis nostra quia perstitit ille salute. Tantum momento rerum dependet ab uno! Vix mea tam celebrem vulgarat fama triumphum, Dum mihi moesta novos declamat praefica luctus. In rabiem versus Murat hac ex clade suorum, Nec minùs ob, nati lugentem fata, sororem: Cum valido Exarchum Bellonae robore mittit, Turcorum damna ulturum, mortemque Sinanis. Et jàm Kupçinnae pagos pars una tenebat, Quam Petrus Erdędus magna cum strage repellit. Centum sed pedites Sissana non procul arce, Egregios juvenes Turcus mihi sustulit ensis. Obsidet at major Sissanam exercitus oram: Utque oppugnatam, defensam fortiter, arcem Tandem vi magna capit: omnes ense trucidat Et jacit in Kolapim, pretiosam piscibus escam. Primus Granja arcis capitaneus ipse sacerdos Inter tela cadit; captus Fabricius alter In Constantini Sultano traditus urbe: Impositus sacco moritur projectus in aequor, Ecclesiam Patriae decoravit martyr uterque. Sic tandem infausto cecidit mea Sissia fato, Fertilitate soli piscosisque amnibus uber, Atque uber verè, Sissak vernacula dicit; Ubertas terrae bellorum incommoda gignit. Procedit contra Kolapina fluenta, Goramque: Tale arci nomen patrio de monte remansit, Auranae hanc Equites quondàm tenuere: subegit Juribus Odrysiis ferus hostis. et inde reflectit Trajecto Kolapi, trajecto flumine Savi, Zagrabiensem agrum percurrens obvia quaeque Et ferro et flammis vastat, gentisque Croatae Millia quinque jugo trahit exercenda perenni, In patrios aliquando ignem latura penates: Ac si jàm nostrae non sat foret ipse ruinae. O miseras hominum tam crebro in turbine sortes! Vix plausum excipio, sequitur mox causa gemendi, Et bellum ex bello mihi nascitur. Erigit hostem Sors adversa mei, sed fausta exasperat. Inter Tot mala quid faciam? Virtus generosa labore Frangitur assiduo: robustas moeror acerbus Attenuat vires! non tam consummitur annis Ac curis aetas hominum. Quae singula longo Tempore passa fui! Quò me covertere jam nunc Debeo, quàm ad Superos? Superis submittere mentem Ad sortem quamcunque decet. Vi nulla profectò Aut virtute hominum mutatur coelicus ordo. 1594. Ne sed in hac, misera quantumvìs, sorte tuendi Postremos Regni fines modicamque salutem, Argueret me quis torporis fortè: quietum Cur patior Turcum rebusque locisque potiri Saepè mihi ereptis? Proregem, Lenkoviumque, Insignes pietate Duces pro Patriae amore, Expedio. Primùm capiunt nova castra Petriñae, Complanantque solo. patriis Crescentia ab armis Vim pariter duram patitur, sed et ipsa jugatur: Et Gore se patriis submittunt juribus: Hostes Effugiunt Sissak, post se tamen igne cremata: Expugnata redit quoquè Castaneapolis: ast haec Defectu juvenum paulò pòst capta recessit. Urbs Bihac' in praedam datur, ex qua mille meorum Ducentique olim capti salvantur, in arce Mansit inoffensus dura inter moenia Turcus. 1595. Contra Cernikii (Cirtissa vocata Latinis Olim) Beg longo spatio telluris ad alpes Carniolas multo cum milite transit: et illic Innumeros pagos, castellaque ditia praedo Exspolians, alio reditum cùm tramite vertit, Amisit praedam, et poenam pro crimine solvit. Conscia nam facti ultricem mea Seña juventam Misit, et horrenda punivit clade latrones, Omniaque implevit captis ergastula Turcis, Christicolas Patriae, libertatique remittens. Fatalem experta est semper sibi Turcia Señam. 1596. Amissam Kĺissam memori Señana juventus Assiduè volvens animo, patrumque sepulchra Ni quando hostili fortasse cruore litaret, Dedecus et crimen putat esse, nec ultrò ferendum Ingenuae pubi. Juvenum mox deligit agmen, Et Bartuçitio duce Kĺissam mittit ad arcem, Manibus ut solvat patrum pia justa suorum, Qua decet in campis atque hostia ab hoste petita. Illi praevalidam penetrant audacter in arcem Largiter effuso Turcorum sanguine in illa Moesta rigant juvenes genitorum busta piorum: Regalisque arcis claustrum pro Caesare servant. Turcus at innumeris confestim viribus auctus Cingit Señonios jam pane et fonte carentes. Perdurant fortes juvenes, dum Patria natis, Heu longinqua nimìs, succurreret: antè parati Igne, fame atque siti, vel telis emori in arce, Quàm sese vivis Turcus potiatur eadem. Ictibus assiduis obsessam verberat arcem Hostis, et indomitae minitatur quaeque Juventae Supplicia infandae mortis. perdurat at illa, Omnia prompta pati, quae sors admiserit, antè Quàm vivens arcem sinat hostì. jàmque caballi, Feles atque canes deerant, mus rarus in arce est, Perones, coriumque viris fuit omne comestum, Stante fame: duramque sitim tellure vorata Sedabant: dum praeses opem Lenkovius arci Attulit obsessae, potuit quam, patria ab urbe. Castra inimica petit subitò, consternat et hostem, Militibus praedam ditem sinit, hoste fugato. At cùm respiceret tutus de collibus hostis Vix peditum mille esse viros, equitumque nec ullum: Miratus, fugiat cur tanta potentia Thracum? Assumit vires animo, convertit et arma, Ac, velut in pelago mersa trireme natantes Naumachae ab innumeris perierunt saepè procellis, Sic in Kĺissano paucos vis barbara campo Oppressit Cives, campoque potitur et arce. Hìc pius oppetiit cum Cive et Nobile Judex, Oppetiitque sacro totus cum Praesule Clerus: Altera Klissano quaesi Seña maneret in agro. Hìc animi non parva mei pars concidit. Arcem Insignem, et fortes amisi Patria Cives, Quejs protecta fuit Regni pars magna, propinqui Carnioli ac Histri. Quorum persępè valorem Pertimuit summus terras qui terruit hostis. Talibus humanae vicibus res usque feruntur, Gaudia ut excipiat luctus. sic omnia, plena Casibus, in tristem labuntur prona timorem. Isthaec Adriacis clades me terruit oris; Ad Kolapim nova damna patrat mihi barbarus hostis: Arcem nempè capit, stirpis sedile Budaçki, Buçça cui nomen, Latiis anguria. Nostri Castaneapoleam consummunt ignibus urbem. At veniens hostis magno cum robore, nuper Vastatam à nostris reparat munitque Petriñam. Hinc iterum nostri capiunt victricibus armis; Oppugnatque novò Thrax, frustratoque labore, Cum summo propriam cessit moerore Petriñam; Gaudeat ut Turco vel sola Croatia raptu. Threïciis illinc Fabianam Zriñus ademit. Hanc iterum repetunt hostes gravioribus armis: Mox Zriñi adventu perculsi castra resolvunt: Ut desperatis fuga proxima rebus adhaeret. Sic mihi, sic Turcis annus fuit iste cruentus, Vendita utrinque cruor pariter solvebat et empta. Ancipiti semper fortuna bella geruntur. Utque domi feriat me quo sors dura dolore Me binis privat modico sub tempore Banis. Cùm senio, belli tum curis atque labore, Confectus Thomas sceptrum banale reponit, Officium abdicit: cui Praesul Zagrabiensis Ztankovaçki cum Draskovio succedit. at ecce Paulò post fatis concedit. Scilicet actum est; Aetati nulli, nulli mors parcit honori. 1597. Oppugno gratìs, demptae mihi, Castra Veroçae: Quam natura loci simul ars defendit, et intus Fortia Threïciae inter propugnacula vires; Heu, quod et ipsa mihi mea fabrica dura resistat! 1598. Retia Mrizniciae nomen fatale dederunt, Quae prope Karlopolim fluvio commixta Korannae Efluit in Kulpam: cum culpa tum sine corde: Nunc homines capit illa meos pro Thracibus escam, Cùm mihi saepè neget petroso in flumine pisces. Turba potens Thracum Bihachensi subdita Bego Traxit ad insidias Germani militis agmen, Ignarum Turcae fraudis: saltuque repenti Compulit in flumen; multi merguntur in undis, Pars telis occisa perit; Comitique Blagajo Ursinae stirpis, Turcus caput amputat ensis. Taliter insidiis et fraude doloque triumphos Solicitat, quos Marte sibi non fidit aperto, Thrax ferus: et contra putat hostem cuncta licere. 1599. Hac rerum dura sub tempestate mearum, Carnos atque Histros et per fora Julia plebem Vexabat nimiis, hominum fex impia damnis, Urebat flammis, ferro mactabat, et aedum Diripiebat opes, patrans genus omne malorum. Impatiens sceleris tanti mea Seña, latrones Cum duce quosque capit, palisque à tergore fixos Infami at digna punivit morte latrones. De facili oblitus primorum Turca malorum, Quejs saepè afflictum Señae vicinia fecit. Ad Grobnik (Castrum est Vinosa in valle, sepulchri Forma illi nomen dedit hoc et campus, in isto Millia caesa olim sunt quinquaginta Getarum Señonidum dextra pro Regis Bele salute) Quattuor excurrunt bellantum millia Thracum, Et praedam ingentem captivaeque agmina plebis Abducunt laeti: sed nacti letha, sepulchri Praedones, nam cùm Senae montana tenerent Restituunt praedam, poenam pro crimine solvunt Señonibus, tanta cum pernicione gravati, Quòd paucos rediisse domum sua Turcia vidit. Sic, etsi desint scelerato saepè pericla, Non deerit timor, et tandem pro crimine poena. 1600. Restabat saeclo fors imponenda coronis, Ut quocunque malo satiùs mea fata notentur. Thrax Fabiam facilè expugnat sine sanguine victor, Nam peregrinus erat Fabia Praefectus in arce, Pro modica vita mortem vitabat honoram, Non evasurus turpi quam ritè merebat. Sed dolor et crimen Kanizae majus in arce Accidit! ista potens telis obsistere multis, Et durare annis contra fera fulmina Thracum: Attamen ante diem cecidit Kaniza, nec armis Victa, nec his victuve carens, vel millite: solo Praefecto infelix: hinc vendita turpiter auro: Aurum exactura multo cum fęnore posthac. Quid nunc tela juvant, quid fortia moenia prosunt, Si Dux praesidii timet arma, aut flectitur auro? Si validos muros, si ferrea pectora nummi Expugnant? Certare auro quàm sanguine, multò Tutiùs est, sed non generosiùs. Arma geruntur Fortibus à dextris bene, faustè bella reguntur Excelso fortique animo. Timor ipse profectò In bello est bello pejor; subvertit et omnes Egregias artes, probitatem, jura fidemque Tristis avarities. Nunquam defendit ab hoste Exterus aere merens, flagrans ùt Civis amore Innato, muros. vita illi charior aere, Hujcque salus Patriae vita pretiosior ipsa, est. Sic Praeses Kanizae armis perterritus, auro Erectus, tantum facinus patravit: ut inde Innumeris afflicta malis vicinia tota Continuò gemerent amissae fata Kanizae.