CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1226780 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1226780.
LECTORI BENEVOLO SALUTEM. Plurimas, amice Lector, dolentis Patriae lacrymas rudi brevique carmine perstringo: quas volumina non caperent. Incultum, rei materia popostulabat: multo, plerique fastidiuntur. Neque mihi, super immenso arumnarum pelago versanti, plùs verborum lepor
et dictionis ornatus ad ostentationem, quam impetuosus clamoret inordinatus gemitus ad compassonem conveniebat. Vereor niilominus, ne sic judiciis omnium, quàm desideriis minùs fecerim. Velim verò, cùm ingenii mihi graviorem censuram dederis, otiis privatum excusa. Utì enim,Carmina secessum, tempus quoque et otia quaerunt:Scribenti deerant haec tria, crede, mihi. Occurrent insuper in hoc poëmate, Nomina quaedam, Latinae Poëseos
et Gramatices regulis non accomodata: ea, nolim, errori aut inadvertentiae meae imputes. Genus enimet quantitatem ipsorum juxta vernaculam expressi. Hinc urbium saepè masculina, fluminum verò foeminina epitheta,et Vocalem ante plures Consonantes abbreviatam, leges. Ita Illyrici postulabat idiomatis proprietas, Latinis aut Graecis necesitatibus non coërcenda: quibus aut generis aut pronuntiationis natura alteraretur. Ob id inBerislav et Jastrebarsko mediae syllabae naturâ breves, nullâ positione corripiendae fuerunt. tanto minùs Nominum patriorum genera peregrinae consuetudinis gratiâ immutari debebant. Ita etiamet litteras pro possibili conformavi. Quareç , procs velts :c' , proch veltj :c semper eandem acutam vocem faciente, quam apud Latinos ante iet e habet: cujus pronuntiationem ante a, oet u, k nobis usitatum distinguit.Í pro lj, ly vel ùt Itali scribunt gli:ñ pro nj, ny, vel Italo more gn:z pro x, vel sh, quasi liquefacto z, accepi: dum secus multiplicatis ita litteris nequaquam perfectè possuntexprimi. Y quoquè cùm vocalis sit, accepi pro ea, qua indigent perquam frequenter Illyrii ante r alteram consonantem praecedens, quae ab alijs malè per a, e, et o scribitur; ego hactenus per ö,et ë rectiùs expressum censui: tamen cùm vocalis sit exmittendam haud existimabam. Quae,et plura alia, in Orthographia mea Illyricana, sive absoluta Latinis elementis voces Croaticas describendi methodo, clariùs exhibentur Quaedam etiam Nomina propria significativa latinizavi. ùtiBanale pratum , pro Baña Luka:Salsa petra pro Slan kamen, Salan kemen.
Karlopolis, pro Karlovac, sive Karlostadio. itaet à
Latinis usitata Croaticè dixi, utì Hyrvathia, pro
Croatia: cùmet antiqui Graeciet Patrij Scrip-
tores Chrovathiam scripserint,et nos
Hyrvati vocemur: Kulpaet Kup-
pa pro Kolapi flumineet
si quae alia. Boni con-
sule. Candide Le-
ctor, hanc
opelam,
et
Vale.