CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1223738 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1223738.

Nodus 1223738 in documento marul-mar-ult-iudic.xml


6

Sed et alia restant exponenda, quę post peractum iudicium et sanctis in cęlum translatis et iniquis in inferni baratrum detrusis in mundo futura Scripturę docent. Legimus in Esaia propheta : Erit lux lunę sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum, sicut lux septem dierum, in die, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui et dolorem plagę eius sanauerit. Hoc est in die, quando dolor uertetur in gaudium, et labor in requiem, et mortalitas in immortalitatem. Ad [t]estandam ergo augendamque iustorum beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent. Lampas ergo immensi et ineffabilis fulgoris erit Christus, Ioanne in Apocalypsi de beatorum Ecclesia dicente: et ciuitas non eget sole neque luna ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. Quid pręterea futurum? Elementa certe ipsa illo igne, quo cremandus est mundus purgata, pristinum uigorem, quem habuere, quando creata sunt, aut etiam illo pręstantiorem recipient: ut omnia in melius mutentur, postquam Ecclesia id, quod omnium est optimum, ęternam beatitudinem fuerit consecuta. Ipsi ergo Ecclesię iam in cęlo triumphanti totus congratulari uidebitur mundus ac de tanta eius uictoria gaudere faciemque pręseferre iocundiorem. Vnde de his, quę dicta sunt, faciemus fidem? Audi Dominum per os prophetę loquentem: Ecce ego creo cęlos nouos et terram nouam, et non erunt in memoria priora. Non quod uetera destruat et noua condat, sed quod condita de uetustate ad nouitatem reuocet. Ita et illud psalmistę dictum intelligendum: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes. Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant: Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur. Non ergo peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac nouatione et Ioannes in Apocalypsi prophetauit dicens: et uidi cęlum nouum, et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Per hęc docet aëra magis purum futurum et terram minus fecis habituram, et mare iam non esse mare, amaritudine uersa in dulcorem. Vel si ista aliter accipienda sint, dicemus: Primum cęlum et primam terram abiisse eo, quod cęlum uim suam influere terrę desinet et terra fruges ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut hominibus seruirent, creata erant, iam nulla erunt, non in aere uolucres, non in terra pecudes, non in mari pisces, quia nec in terra homines, qui istis indigeant, habitabunt. Cęlum autem etiam ob hoc nouum erit, quod cęlorum regnum nouis luminibus uidebitur refertum; ut, quod prius animarum fidelium domicilium erat, mox etiam corporum glorificatorum receptaculum sit. Ita et noua terra erit terra ipsa uiuentium, in qua mare non erit, ut nihil ibi habeatur amarum, ubi ęternę dulcedinis perpetua ministrabitur refectio perenneque conuiuium. De hac igitur sanctorum iam triumphante Ecclesia Ioannes nobis annunciauit dicens: Vidi sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Hęc ideo de cęlo descendere dicitur, quoniam sanctorum animę in die Iudicii descendent ad resumenda ea membra, quę in terra reliquerant, ut his uniti rursum ascendendo Christo de cęlo uenienti obuiam occurrant et amplius ab eo nunquam separentur. Hi sunt ergo sancta ciuitas Hierusalem a Deo parata, Spiritus Sancti donis illustrata et de terris in cęlum, ut cum Deo in ęternum regnet, translata. Hi sunt sponsa uirtutum insignibus ornata, cui pro armilla fides est, spes pro monili, pro strophio charitas et reliquę pro segmentis uirtutes. Huius sponsus Christus est, cui olim per Osee prophetam dixerat: Desponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et misericordia, et miserationibus; et sponsabo te mihi fide, et scies, quia ego Dominus. Hęc sponsa ornatur uiro suo, quia sancti in bonis operibus ideo proficere student, ut soli Deo placcant et soli se gratos acceptosque efficiant. Hi sunt templum, in quo habitabit Deus. Et audiui, Ioannes inquit, uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Nonne nos quoque uocem magnam audimus, quoties Veteris Nouique testamenti scripta legimus? Nonne ista, quę dicimus, lex et prophetę nos docent, Euangelium et apostoli erudiunt? Ecce, inquit, tabernaculum Dei cum hominibus. Tabernaculum Dei Christus est, qui ait: Ego in Patre et Pater in me est. Hoc ergo tabernaculum cum illis erit, qui ad possidendum regnum ęternum a Christo uocati fuerint. Cętera Apocalypsis uerba de ornatu et decore et gloria sanctę ciuitatis huius longum esset prosequi et exponendo dissererre: quare fulta auro sit, quare duodenis gemmis constructa, iaspide, chrystallo, carcedonio, smaragdo, sardonice, sardio, chrysolito, berillo, topacio, chrysopatto, iacintho atque ametisto. Quę [ad] apostolorum numerum referuntur et diuersos sanctorum status uariaque meritorum insignia figurant atque testantur. Talia autem interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt, precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit, impetret et breuis repetitio prolixi sermonis memoriam facilius seruet.