CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1222832 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1222832.

Nodus 1222832 in documento marul-mar-ult-iudic.xml


5

Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam, quę secutura sunt, nunc postremo loco nobis restant disserenda, ut, quod initio promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus, ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de multis delibando pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus. Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos. Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele ad animam damnatam dicit Dominus: Cum collocauero te in terra nouissima. Et iterum : Descenderunt, inquit, incircuncisi ad terram ultimam. Hoc illud est, quod in psalmo dicitur: Introibunt [in] inferiora terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et Apostolus ad Ephesios scribens ac de Christi ascensu faciens mentionem ait: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia [et] descendit in inferiora terrę? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando appelletur abyssus, iuxta illud psalmi: Turbatę sunt abyssi. Et demones in Euangelio ab homine exituri, ne in abyssum mitterentur, petiere. Atque ut nomina eius prosequamur, appellatur etiam lacus, dicente Esaia propheta : Congregabuntur [in] congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere. Et in Apocalypsi legimus: lacum irę Dei magnum. Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem Apocalypsis libro : Stagnum ignis ardentis et sulphuris. Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii : Mittent eos in caminum ignis. Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus, iuxta psalmistam dicentem : Tu uero, Deus, deduces illos in puteum interitus. Et, ut alia omittam, gehennam in Euangelio legimus: Hunc, inquit, timete, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon, in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta et ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis occisionis. Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum. Quis igitur non exhorrescat audiens tam tetra inferni nomina, quę sunt abyssus, lacus, stagnum ignis, caminus ignis, tenebrę exteriores, puteus interitus, gehenna mortis. Hinc est, quod consulens homini Deus : Bonum est tibi, inquit, debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat, quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere. Ite, inquit Dominus, maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui nunquam deficit, nunquam extinguitur. Cogitate, fratres, quanta miseria sit, semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur, quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele peccatori poenam denunciat Dominus dicens: Ignem et sulphur pluam super eum. In igne ardor, in sulphure foetor. Hoc idem in psalmis habetur: Pluet super peccatores, inquit, laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis ergo torrebit, sulphuris odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem miseros agitabit. De procella ista et Hieremias testatus est, ubi ait: Ecce turbo Dominicę indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. His astipulatur Apocalypsis de peccatore dicens: Cruciabitur in igne et sulphure, et fumus, inquit, tormentorum eorum ascendet in secula seculorum; nec habent requiem die ac nocte. At etiam ad incrementum cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri sunt. Sic enim in Iob est scriptum: Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius. Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios leuius puniri. Hoc in Euangelio discimus, ubi dicitur: Tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati, quę non receperit uos. Et alibi est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit, uapulabit paucis. Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam post factum iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit Deus his, qui diligunt eum, ita ediuerso de reproborum poena dicendum uidetur, quod ea neque uerbis exprimi possit nec mente comprehendi. Iniqui pręterea malignos spiritus sibi infestos habebunt; et qui in uita blandiciis deliniebant homines, ut peccarent, in inferno conclusos crudeliter uexabunt. Propterea quidem nunc nobis blandiri solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis, a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia conqueritur peccator et ingemiscens ait: Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere. Et iterum : Dabo te, inquit Dominus, in manu odientium te. Et rursum : Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt uos. Quid est, quod ait: quibus non est incantatio, nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere libuit, ut diceret:

Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia curę; Pallentesque habitant morbi tristisque senectus, Et metus et male suada fames et turpis egestas, Terribiles uisu formę, lethumque laborque. Tum consanguineus lethi sopor et mala mentis Gaudia mortiferumque aduerso in limine bellum Ferreique Eumenidum thalami et discordia demens, Vipereum crinem uittis innexa cruentis.

Inter hęc, cum neque criminum numerum neque suppliciorum magnitudinem uerbis exequi Poeta ipse ualuisset, in illam uocem mirabundus prorupit:

Non, mihi si linguę centum sint oraque centum, Ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina, possem.

Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit: Bonum erat homini illi, si natus non fuisset. Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint. Quis enim fando explicet illud bonum, quod oculus non uidit, auris non audiuit, mens non capit humana? Operęprecium erit tamen, quę hac de re nobis sacrę Scripturę tradunt, pauca de multis delibare, ne cui prolixior sermo oneri sit. Beatorum locum non in insulis fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum mearum. Et psalmista : Dominus, inquit, in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius. Non quod Deus loco circumscribatur, qui ubique est, sed quod sanctis suis in cęlo pręparauerit habitaculum, loco prę cęteris nobilissimo atque clarissimo. Sed est et aliud cęlum isto sublimius, de quo dicitur : Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis hominum. De quo et Salomon, cum templum Deo dedicaret, dixit: Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus capiet? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum habitare dixit. Terram, inquit, dedit filiis hominum. Qui enim adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est ergo illa terra, de qua in psalmis legitur: Iusti hęreditate possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam. Et in Euangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. O uotis omnibus optandam terram, quę iustorum est et mitium, quę non deorsum est, sed sursum, et non mortuorum terra, sed uiuorum. In hanc se quandoque uenturum sperauit Dauid , dicens: Placebo Domino in regione uiuorum. Hęc terra, et hęc regio est Hierusalem cęlestis, ciuitas sancta, mons excelsus. Hęc est [domus] sanctorum, domus Dei, domus non manufacta; de qua Apostolus ait: Domum habemus non manufactam, ęternam in cęlis. Et de qua dicitur : Replebimur in bonis domus tuę. Hęc est illud regnum, de quo dixit Daniel propheta: Regnum, et potestas, et magnitudo regni, quę est supra omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi, cuies regnum, regnum sempiternum est. In hoc regno inter sanctos perpetua erit pax, semper ardens charitas, inenarrabilis lętitia, quies perennis. De pace ista loquitur per Esaiam Dominus: Erit opus iustitię pax, et cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum, et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta. De charitate psalmista ait: Inebriabuntur ab hubertate domus tuę. Quid est inebriabuntur nisi, quod sicut ebrii incalescunt uino, ita beati mutuę inter se charitatis ardore flagrabunt? De lętitia in psalmo dicitur: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Et Salomon in Prouerbiis : In exultatione, inquit, justorum multa gloria. Et rursum psalmista ait: Ibi lętabimur in idipsum, qui dominatur in uirtute sua in ęternum. Denique discipulos suos consolatur pius pręceptor: Plorabitis et flebitis, inquit, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium, non gaudium, quod rursum mutari possit in tristitiam, sed quod ulterius nemo tollet a uobis, gaudium perpetuum et ęternum. Cuius quidem gaudii partem aliquantulam in hac quoque uita serui Dei interdum sentiunt sed referre uerbis nesciunt. Hęc est enim manna illud absconditum, quod in Apocalypsi uincenti datur. Ad hunc cibum inuitat nos Propheta dicens: Gustate et uidete, quam suauis est Dominus. Quid pręterea dicemus de quiete illa, quam nulla turbant aduersa, nullus solicitat casus, ne aliquando desinat, uexat timor? Erit mensis ex mense (ut ait Esaias, LXVI.), sabbatum ex sabbato. Neque temporis ergo erit finis neque beatę quietis. Dies illic erit sine nocte, lux sine tenebris, claritas intellectus, iocunditas mentis horarumque omnium cumulata retributio. Et hęc sane non absque diuini eloquii testimonia dicimus. In Apocalypsi Ioannis habetur: Nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęculum sęculi. Tanto igitur lucidior sole lux illa erit, quanto maior sole est Deus, qui fecit illum. De ista luce nec Esaias tacuit: Non erit, inquit, amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. De hac luce et psalmista cecinit dicens: Lux orta est iusta, et rectis corde lętitia. Est lux uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum unicuique rationalem infundens animam. Quanto magis illuminabit in cęlesti regno intelligentiam mentemquem beatorum? Hanc enim ex parte cognoscimus (ut Apostolus inquit): tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quod Dauid se consecuturum sperans ait: Mirabilia opera tua, Domine, anima mea cognoscet nimis. Cognoscet nimis, dixit, quia etiam ea, quę abscondita nunc sunt nobis, tunc aperta erunt, iuxta promissum illud Domini in Esaia dicentis: Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus. Plena ergo erit beatitudo nosse ineffabilem, uidere inuisibilem, intelligere in unitate trinum, in trinitate unum et ab ipso fonte bonorum omnium bona corporis atque animę sine fine haurire. Quid hac felicitate maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? Quas autem et quam eximias corporibus sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua dubitare crimen impietatis est. Iam primum (ut Paulus ait) mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem. O inęstimabile Dei donum, hominem ex corpore et spiritu compositum, neque unquam dissolui posse neque corrumpi; dicente in Apocalypsi Domino: Qui uicerit, uestietur uestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro uitę. Vestimenta alba corpori beatificato dantur, quia purum erit, quia splendidum et illustre. Fulgebunt, inquit , iusti sicut sol in regno Patris sui. Non tamen ęqualiter fulgebunt, sed ut quisque magis meritus fuerit, ita et magis relucebit, dicente Apostolo : Alia claritas solis, alia claritas lunę et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Agilitas etiam donabitur corpori sanctificato. Hoc sibi sperauit Abacuch propheta dicens: Ponet pedes meos quasi ceruorum. Veloces quidem cerui sunt, sed celerior nemo excussa sagitta. Hanc itaque agilitatem sagittę comparauit Dauid, cum dixit: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum. Discipulos Christi excussos dici reor, qui puluerem de pedibus excut[ere] iubentur aduersus eos, qui se non recepissent. Filii autem eorum sunt, qui eorum doctrinę fidem adhibent et uitam imitantur. Mira ergo erit corporum humanorum impartita celeritas. Magis tamen mirandum uidetur, quod corpus ipsum et penetrabile erit et palpabile, penetrabile per gloriam, palpabile per naturam. Hoc nobis planum fecit Dominus, quando post resurrectionem clausis ianuis ingressus est ad discipulos, et cum illi phantasma esse putarent: Palpate, inquit, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Vnde his, de quibus loquimur, erunt ista priuilegia nisi ex ipsa essentię diuinę uisione? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Hunc certe uisurum se Dauid sperauit dicens : Adimplebis me lętitia cum uultu tuo. Et idem de iustis ait : Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus Deorum in Syon. Omnia bona beatis ex ipsa Creatoris omnium uisione orientur. Sicut enim sole oriente cuncta in luce patescunt his, qui sanos oculos habent, ita quicquid boni in cęlesti regno iustis accedet, ex uisę diuinitatis radio redundabit. Sed quid respondebimus Apostolo, cum de Deo loqueretur, dicenti : Solus habet immortalitem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potest? Quid Ioanni in Euangelio , hoc ipsum affirmanti atque dicenti: Deum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit? Sed duplex est hominis uisus, exterior et interior: alter carnis, alter spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem. Mundo corde fuit Moyses, de quo scriptum est: Loquebatur cum Deo facie ad faciem. Et si isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei. Quod autem Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus : Nunc uidemus, inquit, per speculum in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Reuelata facie gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus. Ioannes quoque in Epistola sua dixit: Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus; uidebimus enim eum sicuti est. Quid est sicuti est nisi in ea essentia, in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta, non per signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait: Vidimus gloriam eius quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Gloria autem Christi opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos suscitat, demoniis imperat, dum in monte facies eius instar solis refulget, dum ipsius pedibus mare se calcandum prębet et eo iubente tempestatem tranquillitate commutat, si in terra, inquam, ab hominibus iudicandus sic diuinitatem suam manifestabat, quomodo eam nobis cęlare poterit a mortuis resurgens, in cęlum ascendens, ad dexteram Patris residens, mundum iudicans, et sanctos suos, ut ad se ueniant, blandissima uoce inuitans? Videbimus ergo eum non per speculum in ęnygmate, sed plena uisione facie ad faciem; uidebimus, inquam, eum, sicuti est, unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus expetendam, omnibus diutiis diuitiis pręferendam, quę angelos lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati cordis oculis intuentur et sincero aspectu cum singularis charitatis affectione uenerantur. In hoc ergo uno erunt sanctorum coronę, in hoc merces, in hoc ęternitas, in hoc perfecta consummataque beatitudo. Ad hanc immensę felicitatis coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens : Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic currite, ut comprehendatis. Hanc ille se recepturum, sicut et recepit, sperabat, ad Timotheum scribens: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, in reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illo die iustus iudex. Et sanctus propheta Dauid pro beneficiis acceptis gratias agens: Benedic, inquit, anima mea, Domino, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Corona hęc fidelibus donatur, hoc est illis, qui, quod ore confitentur, corde credunt, et op[er]ibus comprobant. Esto, inquit, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona ergo ista est ęternę uitę stabilis permansio et perpetua beatitudo gaudiumque in Domino perenne. Cuius tamen coronę alii plus, secundum uitę merita, alii minus participant. Ipsa tamen glorię ęternitate pariter omnes gaudent, omnibus hic datur denarius et par merces, tam illis, qui minus, quam his, qui magis laborarunt, dum tamen fideliter uixerint nec a uitiis uicti sint. Vincenti, inquit angelus, dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vitale lignum Christus est; qui eius gustant dulcedinem, uiuunt in ęternum. Et in psalmo dicitur: In ęternum ęxultabunt, et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes. Et in alio psalmo: Regnum tuum, Domine, regnum omnium seculorum. Iusti ergo in perpetuum uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Mortem autem ipsam, quam cuncta in terris animantia reformidant, ipsi immortalitatis gloriam semel adepti ultra non timebunt, non esurient, non sitient, nullam neque corporis neque animę miseriam patientur, plena perfectaque felicitate semper perfruentur. Absterget Deus omnem lachrymam, inquit , ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. Hoc ipsum uidit Esaias et ait: Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Et Hieremias : Erit, inquit, anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. Quin et Euangelica ueritas Christus Dominus ait: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam. Tu es, Domine, fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aqua ętern[ę] uitę. Tua nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod fideli animę promittitur in Prouerbiis : Implebuntur, inquit, horrea tua saturitate, et uino torcularia [tua] redundabunt. Hoc est, quod sperauit Dauid dicens: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet uigilantes. Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis . Vigilant nunc serui Dei in orationibus, in prędicationibus, in ieiuniis, in laboribus; postea uero discumbent in conuiuio pacis quietisque ęternę, ut, qui olim in bonis operibus Domino ministrarunt, his deinde in regno cęlesti Dominus ministret per eorum discurrens mansiones. Transiens, inquit, ministrabit. Transitus motum de loco ad locum significat. Sed nequaquam locali motu indiget Deus, qui simul omnibus adest locis. Motus ergo iste transeuntis diuersitatem gratię innuit. Alii enim plus, alii minus dapient. Eadem metaphora utitur Saluator ad discipulos dicens : Ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Spiritaliter ista intelligenda sunt. Non est enim regnum Dei cibus et potus. Sed, quemadmodum cibo et potu mortalis uita sustentatur, ita sancti, ut in ęternum uiuant, uisionis diuinę alimento uegetabuntur. Quis ergo usque adeo demens est, ut breuis uitę spatia in exercendis uirtutibus non consumat, tanta sibi in ęterna mansione proposita mercede? Aut quis tam temerarius est, ut deliciis cito transituris frui uelit, tantis sibi in igne ęterno denunciatis suppliciis? Ista quidem consyderantes illi, qui sanos sensus habent, quandiu in mundo sunt, ocia ignaua fugiunt, honestis laboribus delectantur, et his pręcipue, quibus ęterna beatitudo paratur, uoluptates deliciasque contemnunt, opes aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus : Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. Quanta felicitas in cęlesti curia adscribi, et in sanctorum patrum numero censeri, et angelicam obtinere, Domino fauente, dignitatem? Vide igitur, huius boni adipiscendi quam grande sit iusti desyderium : Quemadmodum, inquit, desyderat ceruus ad fontes aquarum, ita desyderat anima mea ad te, Deus. Sitiuit anima mea ad Deum, fontem uiuum. Quando ueniam et apparebo ante faciem Dei mei? Quando transibo ad locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? Attende, quanto afficiatur desyderio. Sicut ceruus, inquit, siti compellente fonte delectatur, ita anima mea te solum, Domine, sitiens, te esuriens, apparere conspectui tuo concupiscit, mecumque assidue tacitus loquor: Quando erit ille dies, quo de terris ad tuam transferar domum, ubi futurus sim socius angelorum, consors sanctorum, hęres Dei, coheres Christi, possessor perennium bonorum, regni cęlestis ciuis perpetuus? Vide, et alibi quid dicat: Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exultauerunt in Deum uiuum. Postremo, beati, inquit, qui habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te. Hi sunt, quos uidit Ioannes stantes ante thronum in conspectu Agni, et clamabant, inquit, uoce magna, dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Fieri quippe non potest, quin beati omnes, qui a Domino lętificantur, Domino laudem dicant, de Domino semper loquantur, cuius semper gustant dulcedinem. Natura enim comparatum est, ut his de rebus pręcipue loquamur, quarum maxime studio ducimur. Milites de armis, de nauigiis nautę, de frugibus agricole, et quisque de his, quorum amore afficitur, libentissime sermonem faciat asidueque meditetur necesse est. Et si religiosos homines in hac uita plurimum delectet de Diuinis rebus loqui et die noctuque Deum laudare, quanto magis eosdem hoc ipsum delectabit, cum jam conspectu Dei fruentur et nihil sibi dulcius esse sentient, nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec potu nec indumento opus erit, cum mortale hoc induet inmortalitatem et corruptile hoc incorruptionem. Vnum ergo omnium studium erit, Deum laudibus efferre et in eius contemplatione perpetuo uersari, in quo uno sunt omnia et sine quo omnia nihil. Ipse unus tam magnus est, tam sublimis, ut uisum nostrum effugiat, auditum superet, cogitatum transcendat. Solus seipsum comprehendit, solus, quoniam infinitus est, suam nouit infinitatem, suam potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se armare et ita in bonis actionibus exerceri, ut, cum tam horrendi iudicii dies aduenerit, minus terreamur, irreuocabilem illam sententiam pręstolantes, quando quidem et poenitentibus regnum cęlorum promittitur et pie iusteque uiuentibus datur.