CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1221422 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1221422.

Nodus 1221422 in documento marul-mar-ult-iudic.xml


2

Explicabimus primum de his, quę iudicium pręcessura sunt; deinde de ipso Iudicis aduentu; postremo de his, quę ipsius Iudicis sententiam secutura sunt. Nihil meo sensu loquar, sed illa, quę Scripturarum testimoniis Ecclesięque autoritate firmata nouero, veluti de ueritatis thesauro sublata, in medium proferam. Ante tamen, quam propositionis nostrę narrationem aggrediar, pauca quędam discutienda sunt, ne forte cuiusquam ad credendum fides uacillet. Quęrere enim nonnulli solent, si tunc, cum a uita ista decedimus, iudicamur, quid necesse est, ut in fine temporum iterum iudicemur? Cum pręsertim dicat Scriptura : Non iudicat Deus bis in idipsum. Respondebimus, Deum quidem ista statuisse, non ut mutaret sententiam ante latam, sed ut mundo faceret manifestam. Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis, qui damnantur. Neque ullus omnino iudex dici potest, de una eademque re bis iudicasse, qui, quod antea judicarit, nunc se idipsum ratum firmumque habere pronunciet. Itaque non est propterea ad iudicandum uenturus Dominus noster, ut sententiam olim factam mutet, sed ut approbet, et (sicut dixi) manifestet, et nemo sit, qui non intelligat, quia iustus est Dominus, et rectum iudicium eius. Igitur solata quęstione, illa iam consyderare incipiamus, quę Iudicis ac Domini nostri aduentum pręcessura memorantur.