CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1221395 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1221395.

Nodus 1221395 in documento marul-mar-ult-iudic.xml


1

Cum uenerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum eo. (Matth. XXV.) In hac Euangelica lectione, fratres charissimi, posita est ante oculos mentis nostrę futuri descriptio iudicii, consummationis seculi, piorum ab impiis separationis. Verum tamen, quando ista erunt, nemo scit. Occultam id esse uoluit Dominus, ut certi, quod futura sint, quę prędicantur, sic nos pręparemus, tanquam dies ista crastina vel postridiana sit. Igitur de illo terribili admodum atque horrendo iudicio uerba nunc facturus sum non minus de uestra, quam de mea ipsius solicitus salute. Nescio equidem, an quicquam utilius homini Christiano sit, quam illorum, quae in fine futura sunt, frequens recordatio, tenaxque memoria. Hęc nos a uitiis auocat, ad uirtutes concitat, arrogantię supercilium iubet deponere, mansuetudinem amplecti, auaritiam abiicere, liberalitatem exercere, luxuriam fugere, continentiam conseruare, caduca contemnere, ęterna desyderare. Et cum ita sit, pro uestra omniumque salute, fratres, suscepi laborem hunc, ut de iudicio in fine futuro, Domino adiuuante, uobis disseram.