CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1219246 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1219246.

Nodus 1219246 in documento andreis-f-carmina-vd.xml


In filium Ioannis regis, Tranquillus Quo ruis, ah demens? Quibus exagitare nefandis Eumenidum furiis? Quae te fera uexat Erinnis? Transfugis ad rabidos sacrati caesaris hostes Exitiumque tibi populisque fidelibus urges Barbaricas tenui socians cum gente phalanges. Nescis hoc hominum genus execrabile et excors Cautibus e Rhodopes duris et quercubus ortum, Perniciem humanae sobolis, uestigia Christi Quae sequitur numenque Dei praesentis adorat? Infestum sacris pietati altaribus, instar Nos pecudum tenet atque omnes discrimine nullo Exagitat miseros diro subigitque furore, Vtilitate fidem expendens, sua commoda tantum Prospicit atque idem est pro tempore amicus et hostis. Interdum quosdam ficto miseratus amore In partem belli accurit ferus, impiger et trux, Caedibus infractum posthac comprehendit utrunque, Ut solet incautos miluus ranamque muremque. Immensas quaesiuit opes his artibus et iam Europa atque Asia quam plurima regna subegit, Non fidei morisque boni monumenta relinquens. Sed, puer, insanis nec proxima mente reuoluis Tempora. Nonne uides, ut te sine lege paterno Deiecit regno? Et credis tibi quaerere curet Regna alia? Immani pietas non regnat in hoste. Id potius memores, imo quoque pectore figas, Ceruus equum bello cum uinceret, ipse equus amens Extemplo implorata hominis uirtute fideque Euasit uictor, sed quo duce uincere ceruum Contigit, assidue fert dorso frenaque mordet.