CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1219055 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1219055.

Nodus 1219055 in documento andreis-f-carmina-vd.xml


Ad summum pontificem Pium V, Tranquillus Andronicus post 1566, ante 1571 Sancte pater, qui sceptra tenes sanctissima Christi, Vera Dei soboles, qui per uestigia Petri Ingrederis uitamque refers fesso orbe beatam; Quod capita infractus sinuosae excideris hydrae, Quod uirtute tua multas firmaueris urbes, Quod noua lux mundo de te illuxisse uidetur, Versus in margine sinistra scriptus Depulsis tenebris, in religione fideque, Caesaris haec Post haec deletum est maior laus est maior maior super Cirique scriptum est. Cirique triumphis; Sed nisi perficias optata in pace pede deletum et pace superscriptum est quiescant Seruati populi et supremum numen adorent Hostibus externis securi, ea gloria nempe Non tam erit illustris neque certa sede manebit. Ad uerum ergo decus te accingas, optime princeps, Versus in margine sinistra scriptus Atque in barbaricas, pater, immanesque phalanges Irrue iam praesente Deo faeliciter audax. Quum primum aspicient insignia nostra salutis, Terga dabunt Post dabunt verbum deletum est et nos laeti lęti super exultabimus scriptum est exultabimus hymnis.