CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1217848 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1217848.

Nodus 1217848 in documento andreis-f-epigr.xml


Tranquilli Parthenij in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum Quicquid sub gelido sydere desidet Telluris solidae, quicquid et aestuans Cancri perpetuis zona caloribus Atque vrget medii circulus aetheris Et quicquid geminis sunt regionibus Subiecta, aut placidi sub gremio Iouis, Descripsit serie Pomponius breui, Auro Pomponius pulchrior Indico, Hortis Pomponius Mela beatior, Seu vis Hesperidum, seu mare quos vagum Latis Ionium fluctibus abluit. Nec quicquam occeani partibus vltimi Orsus praeteriit quod placet auribus Excultis: aperit nobilis gentium Iucundumque solum. Nempe cubilibus Ipsius Zephiri et precipitis Noti Et qui Parrasio fertur ab angulo Atque Austro tumidis flatibus aspero Coniunxit varios nobilibus locis Mores mortalium, nominibus quoque Distinguens propriis, siue ruentibus Et curuis cupias flumina cursibus Seu cum spiciferis stagna paludibus Tangentesue suo vertice sydera Montes; eripitur nec decor vrbibus, Extremis etiam finibus insulae Seu vis Taprobanam, seu Cycladas breues, Ingens littoreis nec species locis Nec planis procul est dulcis amoenitas. Hic et Pieridum conspicies domos Sedemque Oebalii Castoris inclytam Atque vnde emicuit numen Apollinis. Venatrix latices Cynthia quos solet Arcu dum rigidas persequitur feras Aestu et continuis victa laboribus Crebro virginibus visere cum suis, Albentes humeros fluctibus ingerens, Apparent; vitreis Thessala denique Tempe cum fluuiis, Thracius horrida Vel stringat glacie ventus et aspera Vndas, vel Rhodope Sythonia niue Accedat nebulis vertice proximus. Frustra quis subeat longa pericula Neptuni geminis Syrtibus Aphrici Et saeuis Siculi vorticibus freti Et quas expaueas Euboicas minas Aut quae non maneat montibus auiis Et siluis rabies praecipitis Necis? Alter Nereidum naufragus vnguibus Quidam pestiferis interit anguibus Discerpunt alium Caucaseae ferae Multi a crudelibus saepe latronibus Coguntur variis subdere mortibus Vitam. heu! quam miseris imminet vndique Fatum mortalibus: vel mare nauiges, Vel terram ambiguo numine transuoles, Omnis Pomponius gloria saeculi, Aruis Pomponius fertilior Gygis, Securum docuit quemlibet ordine. Non solum geminis possis vt auribus, Ast ipsis oculis omnia cernere: Et plagam Hesperiam, feras et vltimas, Et quis presideat Memnonius parens Terras, et nimiis nigra caloribus Quae gens Aethiopum possideat loca. Hoc est ingeniis nobilibus decus Noscendum: historicis sic quoque vatibus Cantata accipies absque laboribus. Et tandem patriis sedibus immorans Nosces Persephones multiplices domos, Quascunque radiis Delius aspicit.