CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 121533 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/121533.

Nodus 121533 in documento kunic-r-epigr.xml


140. [138.] Ad Raymundum Cunichium Petri Rossii responsum. Nulla solet vox grata magis, nullumque acroama, Quam sua laus nostris auribus accidere, Quod si a laudata veniant praeconia lingua, Tum vero optatum nil magis esse potest. Munere, mi Raymunde, tuo contingit utrumque, 5 Nec tamen his capior dulcibus illecebris; Nam me animus nimis ipse sui sibi conscius urget, Atque his indignum laudibus increpitat. Quare age verte alio laudes et quidquid in illo Peccavi scripto, simplice voce mone. 10 Tu censor mihi, tu judex, tuque esto magister, Quando te talem Roma diserta probat. Discipulorum unum e numero me finge tuorum, aevo jam quamvis ingenioque senem. Emerita Ascraeo nempe etsi barbita barbita] Kr š a : barbara Radelja trunco 15 Suspendi, facies, doctior ut moriar.