CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 121274 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/121274.

Nodus 121274 in documento kunic-r-epigr.xml


134. [132.] Ad Homerum, de ejus carminibus. Te multi caecum perhibent, sed carmen, Homere, Illi quod perhibent, id negat hercle tuum. Te te ipsum et clamat nil non vidisse prius quam Nostris, quae cantas, subjiceres oculis. Tot variam rerum speciem, formasque, colores Et pingi a caeco qui putat omnigenos, Dum te oculis caecum frustra contendere pergit, Dumtaxat caecum se probat esse animo.