CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-19+02:00. Nodus 1212571 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1212571.

Nodus 1212571 in documento marul-mar-repert.xml


Vestis. Lycon erat mundissimus habitu, adeo ut uestium incredibili mollitie ac nitore uteretur 51. Cum Antisthenes pallii discissam partem conuersam in conspectum dedisset, intuitus Socrates: Video , inquit, per pallium tuam uanitatem 54. Apud Megarenses intuitus oues pellibus tectas, illorum autem filios nudos, ait : Pręstat Megarensis arietem esse quam filium 57. Crates ab Atheniensibus arguitur, quod syndone amiciatur. Ille sic indutum ostendit Theophrastum in tonstrina 61. Cleantes, cum ad speculum quoddam puberes duceret, uenti flatu pene denudatus est ac sine tunica apparuit 78. Pythagorę stola candida semper ac munda, stramenta item candida ex lana 82.