CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1212282 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1212282.

Nodus 1212282 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo 9. Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus1. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam 15. Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit 17. Socrati demonium prędicebat futura 19. Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum 72. Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia 82. Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere 87. Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est 92. Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata 92. Epicurus diuinationem omnem tollit 109. Vrbs. Munichia, Athenarum arx, urbis pernicies. Quod si scirent ciues, dentibus illam discerpissent 15. Ciuilitas in species quinque distribuitur,id est rempublicam popularem, aristocratiam, ligarchiam, regnum, tyrannidem 36. Antisthenes ciuitates tunc interire ait, cum bonos discernere nequeunt a malis 54. Diogenes Mindum profectus, cum uideret magnificas portas et urbem modicam: Viri, inquit, Mindi portas claudite, ne urbs uestra egrediatur 58. Eam rempublicam esse optimam quę sit mixta ex regno et populari dominatu optimatumque potentia 74. Aristocratia, id est optimorum dominatus 81. Viuendi genera tria: speculatio, actus, uoluptas 48. Officiorum genera 72. Officium quid sit 73. Ea officia facienda quę ratio suaserit 73. Qui dicunt finem esse inter uirtutes ac uitia indifferenter uiuere 77. Herillus finem scientiam dixit, id est uiuere et scire 77. Vita pręsens celebritati similis, ad quam alii certaturi, alii negociaturi, alii spectaturi conueniunt; ita in uita diuersa esse hminum studia 81. Veritas. Plato aiebat ueritatem auditu suauiorem omibus quę dicerentur 33. Xenocratis iniurati testimonio stabant Athenienses 39. Monimus contempta gloria solam ueritatem appetebat 61. Pythagoras sic dictus, quod uera Pythio non minus loqueretur 82. Zeno: Philosophia sic dicta est, quod semper in ueritatis inquisitione uersetur 95. Visus. Carneades offensa caligine lumina habens non animaduertebat et puero lucernam afferre iusso ac dicente: Attuli, subdebat: Lege igitur 45. Demetrius philosophus, cum Alexandrię amisisset oculos, a Serapi illos rursus recepisse dicitur 52. Quomodo se habet uisus ad obiecta? Quasi, inquit, per uirgam intento aere, quod uideatur, renunciari 76. Visus uarius circa eadem obiecta 96. Similitudo uisorum 103. Vestis. Lycon erat mundissimus habitu, adeo ut uestium incredibili mollitie ac nitore uteretur 51. Cum Antisthenes pallii discissam partem conuersam in conspectum dedisset, intuitus Socrates: Video , inquit, per pallium tuam uanitatem 54. Apud Megarenses intuitus oues pellibus tectas, illorum autem filios nudos, ait : Pręstat Megarensis arietem esse quam filium 57. Crates ab Atheniensibus arguitur, quod syndone amiciatur. Ille sic indutum ostendit Theophrastum in tonstrina 61. Cleantes, cum ad speculum quoddam puberes duceret, uenti flatu pene denudatus est ac sine tunica apparuit 78. Pythagorę stola candida semper ac munda, stramenta item candida ex lana 82. Humilitas. Esopo interroganti, quidnam faceret Iuppiter, Chilo respondit: Excelsa humiliat et humilia extollit 10. Diogenes laudabat qui se componerent ad conueniendum regibus neque tamen accederent 56. Zeno Cratis auditor cum esset uerecundior, ab eo iussus est ollam lenticuli refertam per Ceramicum ferre etc. 63. Cynici diuitias, gloriam, nobilitatem que contemnunt 63. Zeno uili apparatu erat 64. Napeus diues, sed non plus fastus habens quam egens uir 65. Heraclitus, cum apud alios magnę opinionis esset, apud Ephesios contemptui erat; nusquam tamen alibi maluit conuersari 90. Pyrrho omnia indifferenter habens, cum opus esset, publice aues quasque porcellosque uenumdabat. Ob eiusmodi indifferentiam et lauare solitus 94. Vsus. Ipsius contemptus uoluptatis, si nos assuefecerimus, iocundissimus est 59. Heraclitus, cum rogaretur a ciuibus, ut leges eis conderet, noluit, quod iam pessima consuetudine imbuti erant 89. Vindicta. Pittacus homicidam absoluit dicens indulgentiam penitentię esse pręferendam. Alcęum habens captiuum dimisit: Venia, inquiens, melior est supplicio 10. Ventos fieri ait Anaxagoras, cum aer a sole tenuatur; tonitrum nubium esse collisionem, corruscationes confricationem itidem esse nubium; terrę motum successionem aeris in terram 16. Empedocles professus pharmaca, quibus uentorum uel noxii pellantur flatus, uel salubres ac lęti adhibeantur 85. Venti, grando, nix, ros, glacies 107.