CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1211154 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1211154.

Nodus 1211154 in documento marul-mar-repert.xml


PLATO Vaticinium. Cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura pręsagit. Demum cum anima unum facta est, unum, inquam, quod in ipsa essentia animę inest, restat ut illico in unum quod est super essentiam conuertatur 59. Solent homines diuinare, quando sunt prope mortem 171. Mens non nisi diuino aliquo raptu e suo statu dimota uaticinatur 259. Prophetę, uates 260. Superiorum spirituum instinctu somnia, uaticinia, oracula fiunt 284. De prophetis 401. Vaticinium per somnia, per sincopam 1. Fit etiam uaticinium ex melancholici humoris contractione, animam ab externis negociis seuocantis, ut fuit in Socrate. Item per temperatam complexionem, per solitudinem, per numinis admirationem et per castitatem mentis Deo deuotę 404. Victoriam optimam esse se ipsum uincere, turpissimam a se uinci 268. Duo sunt quę uictoriam pariunt: aduersus hostes audacia, aduersus amicos infamię timor 271. Votum quid sit. Alcibiades de uoto 16. De uotis et precibus adorationeque 241. Votum imprudens siue precatio incauta 277. Vrbes conditę ad uitandam uim ferarum 82. Libri decem de republica 189. Ciues oportet erga suos mansuetos esse, erga hostes immites. Alioquin haud expectabunt, donec ipsos alii perdant, sed ipsi se ipsos perdent 197. Tunc rempublicam perituram, cum ipsam uel ęneus custos uel ferreus gubernabit 203. Ciuitatis interitus uidetur superbia, quando infimi homines summa sibi uendicant 207. Philosophi ciuitatibus dominentur uel qui dominantur, philosophentur 213, 214. Quattuor genera rerumpublicarum: optimatum gubernatio, paucorum potentia,gubernatio popularis, tyrannis 225. Potentia paucorum 226. Popularis gubernatio 227. Tyranni gubernatio 228. Quinque genera rerumpublicarum: regium, honorifici imperii studiosum, paucorum potentię cupidum, populare atque tyrannicum 231. Quattuor figurę ciuilitatis 275. Sit ergo urbs procul a mari atque portu, non mercaturę pręsertim cauponarię dedita, non luxuriosa, non diues. Sit temperata ciuitas et sobria et pudica, prę cęteris uere pia 280, 281. Coloni qualiter eligendi et disponendi 284. Vrbis designatio ac situs 292. Bonus ciuis qui legis latori magis quam legibus paruit 299. Habitationum ordo 303. Arcendi a gubernatione reipublicę qui circa diuina sunt negligentes 319. Coetus ciuilis qualis esse debeat 322. Veritas. Discendi cupidum necesse est statim a pueritia ueritatem omnem summopere affectare 215. Veritas profecto tum diis tum hominibus dux omnium est bonorum 285. Validior quidem ueritas est quam falsum, cum ueritas esse sine falso possit, falsum absque ueritate consistere nequeat. Non enim falsum quicquam dicitur: nisi saltem uerum sit, illud esse falsum 339. Super ueritatem nihil 343. Pręstantior est uero ueritas 392. Veritas est naturę cuiusque pura integritas et integra puritas 393. Res uere cognoscere nequimus, nisi formemur ideis 395. Vigilia. Pater familias non totam noctem dormiat: dominus excitetur ante seruos, domina ante ancillas. Somnus enim multus nec corporibus nec animis nec rebus gerendis natura conducit 297. Olympiadorus Platonicus scribit Aristotelem uidisse hominem qui dormiret nunquam soloque aere radiis solis exposito uiueret 428. Visus quomodo efficitur. Cuius rei gratia oculi 256. Vsus. Habitum diuturna consuetudine roboratum momento labefactare non naturę corporalis est, sed excelsioris atque diuinę 401. Vindicta. Neque ulcisci decet neque malefacere cuiquam hominum 173. Vindicta diuinę iustitię in eos qui patrem aut matrem occiderint 307. Venatio ne sit nec piscium nec uolatilium, sed pedestrium dumtaxat 299.