CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1210734 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1210734.

Nodus 1210734 in documento marul-mar-repert.xml


METHAMORPHOSES Vaticinium. Ochiroe plura quam dii permitterent prędicere affectans mutata est in equam II. Calchas, Textoris filius, portento draconis, qui ad nidum uolucris deuolutus pullis octo consumptis in saxum dirriguerat, significari dixit Argiuos nouem annos Troiam obsidione pressuros, decimo capturos XII. Tages primus apud Etruscos diuinandi scientiam inuenit XV. Vindicta. Mynos domitis Atheniensibus, quia Androgeum, filium eius, interfecerant, imposuit, ut quotannis unum ex liberis in Cretam Minotauro deuorandum mitterent. Achelous Naiades, dum sacra diis redderent illo pręterito, in Echinnadas insulas conuertit VIII. Nessi uindicta in Herculem. Calyroe, ut necem mariti uindicaret, a diis impetrauit, ut filii paruuli repente crescerent in ętatem adultam IX. Hecuba Polydori filii necem uindicauit auulsis mordicus Polynestoris naribus. Mox uersa est in canem XIII. Visus. Gorgones uno oculo uicissim inter se usę IIII. Venti. Aquilo rapuit Orithiam, quę illi ab Athenis in Thraciam delata Chalaim et Zethum genuit. Eorum humeris increueunt alę, ne dissimiles patri essent VI.