CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1210484 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1210484.

Nodus 1210484 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Vigilia. Pastores uigilias noctis custodiebant,quando angelus Domini stetit iuxta illos et Saluatoris natiuitatem nunciauit II. Dominus noctes transigebat in monte [Libani] Oliueti XXI. Quid dormitis? Surgite et orate, ne intretis in tentationem XXII. Venia. Dimittite et dimittemini VI. Et dimitte nobis debita nostra, siquidem et nos dimittimus debenti nobis XI. Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum, et si penitentiam egerit, dimitte illi XVII. Vestis. Ecce qui in ueste preciosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt VII. Stola datur filio ad patrem reuertenti, id est amictus sapientię et doctrinę XV. Humilitas. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. Quia respexit humilitatem ancillę suę. Deposuit potentes de sede et exaltauit humiles I. Omnis uallis implebitur. Cuius non sum dignus soluere corigiam calciamentorum eius III. Humilitatem ostendens Iesus pergebat ad seruum centurionis sanandum. Ambitionem deuitans ad reguli filium noluit ire. Non sum dignus, ut sub tectum meum intres VII. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis X. Nolite timere, pusillus grex, quia c omplacuit Patri uestro dare uobis regnum XII. Inuitatus non discumbas in primo loco, sed in nouissimo, ut, cum uenerit, qui te inuitauit, dicat tibi: Amice, ascende superius XIIII. Pater, peccaui in cęlum et coram te. Iam non sum dignus uocari filius tuus XV. Cum feceritis omnia quę pręcepta sunt uobis, dicite: Serui inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus XVII. Humiliat se publicanus nolens oculos leuare ad cęlum, sed pectus percutiens, et discessit iustificatus. Humilitas, multipliciter accipitur in Scripturis XVIII. Zachee, festinans descende. Ascendisti per penitentiam ad altiorem locum. Descende per humilitatem, ne te supplantet elatio. Iubet apostolos adducere pullum, docens nos et infima opera cum affectu aggredi intuitu Dei XIX. Qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Ego in medio uestri sum, sicut qui ministrat XXII. Vsus. Nemo bibens uetus uinum statim uult nouum. Dicit enim: Vetus melius est V. Habitus ex usu, ex habitu natura, naturam autem immutare difficile VIIII. Vindicta. Iacobus et Ioannes uolebant uindicare in Samaritanos, quia non receperant Iesum, sed inhibiti discunt Filium hominis non uenisse animas perdere, sed saluare IX. Quęstio cur electi Dei se uindicare deprecentur XVIII. Vidua. Anna, filia Phanuelis, de tribu Aser, uidua usque ad annos LXXXIIII, quę non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus deseruiens nocte et die II. Visus. Lucerna corporis oculus XI.