CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1210458 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1210458.

Nodus 1210458 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Vigilia. Videte, uigilate et orate. Nescitis, quando dominus domus ueniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate XIII. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem XIIII. Vestis. Pręcepit, ne induerentur duabus tunicis, sed calciati sandaliis. Mattheus uero dicit: Nec calciamenta in pedibus habebitis VI. Venia. Dimittite, siquid habetis aduersus aliquem ut et Pater uester qui in cęlis est dimittat uobis peccata uestra. Quod si uos non dimiseritis, nec Pater uester qui in cęlis est, dimittet uobis peccata uestra XI. Humilitas. Iesus post miraculum ad mare egreditur, et sequuntur turbę, quia fugientem sequitur gloria II. Ingressus domum neminem uolebat scire, et non potuit latere docens gloriam humanam declinare nec tum ab operibus piis cessare. Humilitas Channaneę. Sanato surdo et muto Iesus miraculum taceri iubet. Sed illi tanto magis [clamabant] prędicabant, quia humilitatem sequitur gloria VII. Siquis uult primus esse, erit omnium nouissimus et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit in medio eorum etc. IX. Qui uoluerit fieri maior, erit uester minister. Et qui uoluerit primus esse, erit omnium seruus. Filius hominis non uenit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis X.