CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1208943 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1208943.

Nodus 1208943 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA Vaticinium. Prophetę Baal prospera cecinerunt; arguuntur mendacii propheta Domini Michea prophetante 61. Ochozias eger consuluit deum Acharon; non conualuit, sed mortuus est prophetante Helia 61. Inuestigator futuri ad malum 128. Sapiens affligitur, quia futura nescit nec potest differre uitę terminum 134. Diuinatio erroris, auguria falsa. Ne dederis in illis cor tuum 148. Quę captiuata es propter auguriorum obseruationem 152. Ariolorum uanitas 161. Falsi prophetę consumentur 171. De falsis prop hetis 173. Nolite credere pseudoprophetis, ne pereatis. Ananias pseudopropheta tulit cathenam de collo Hieremię atque confregit, et dicitur ei: Quia prophetasti et non misit te Dominus, hoc anno morieris. Et mortuus est 174. Achab et Sedechiam, qui mendaciter prophetant, dabo in manu Nabuchodonosor. Semeiam uisitabo etc, eo quod prophetauit et non misi eum. Et fecit uos confidere in mendacio 175. Ve prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil uident etc. Item contra falsos prophetas bis 187. Diuinos occidit Nabuchodonosor nescientes diuinare de somno 196. Contra falsos prophetas. Siquis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum pręlium. Et prophetę eius in pecunia diuinabant 208. Contra diuinos 214. In die illa disperdam nomina idolorum, et pseudoprophetas, et spiritum immundum 215. Victoria. Iosue circuiuit ciuitatem, et muri Hierico corruerunt 31. Iosue persequente inimicos plures lapidibus de cęlo pluentibus per ierunt quam gladio. Sol et luna stetit, donec ipse se ulciscatur de inimicis. Magnam multitudinem parua manu uicit, et terra quieuit a pręliis 32. Gedeon cum CCC uiris uicit Madianitas astu pugnę cum tubis et lampadibus 36. Filii Israel ceciderunt Philisteos exterrente eos Domino tonitru et fragore 42. Quattuor de genere Gygantum uicti a filiis Israel 54. Achab parua manu ingentes Syrorum copias fudit 60. Heliseus prophetat uictoriam Ioę, regis Israel, contra Syros, cum Israel ualde esset oppressus ab eis 66. Nabuchodonosor superato Arphaxat uictoria elatus multa regna aggredi deereuit 93. Gaudium uictorię Iudith mensibus tribus celebratum 97. Conculcabis leonem et draconem. Psalmus XC. Victi inimici archa intra tabernaculum collocata. Psalmus XCVIII 117. Portantes manipulos uenient coram Domino qui uicerunt mundum. Psalmu s CXXV. Sępe expugnauerunt me,et non potuerunt mihi. Psalmu s CXXVIII 122. Victoria de Goliath et Philisteis. Psalmus CXIIII 124. Persecutus est te inimicus tuus, sed cito uidebis perditionem ipsius et super ceruices ipsius ascendes 183. Daniel draconem magnum interemit absque gladio et fuste, sed missa in ore eius offa pilis piceque compacta dirruptus est draco 201. Simon in Galilea contriuit gentes etc. Iudas Ephroneos transitum sibi negantes cecidit 219, 220. Victorię dies celebris. Iudas pugnauit a mane usque ad uesperam et uicit 220. Victoria Ionathę. Item eiusdem contra Apollonium. Idem post uictoriam honoratus ab Alexandro fibula aurea donatus et possessione omnium finium Acharon 221. Gazam sibi portas claudentem deprędatus est. Apud Genesar superauit alienigenas et reuersus est Hierusalem. Arabas Zabadeos percussit 222. Iudas ciuitates ui captas incendebat, hostes interficiebat inuocans Dominum, ut suis misereretur. Cum VII milibus commisit cum Nicanore habente XX milia; uictos cecidit VIIII milia. Iterum commisit cum Thimoteo et Bachide, et cecidit ex eis XX milia munitionesque obtinuit 227. Iudas uictor cum Antiocho pacem iniit. Idem Arabibus, postquam pugna uicti discessisset, pacem petentibus indulsit nec unquam uictoria insolenter est usus 228. Iudas cum VI milibus aggressus CXX milia pedites II milia et D equites uertit fibula aurea donum in fugam cęsis XXX milibus 228. Eiusdem uictoria cum paucis contra multos. Eiusdem uictoria contra Nicanorem 229. Votum. Homo qui uotum fecerit et spoponderit Deo animam suam 19. De his qui uoto obligantur et qui non 24. Cum uotum uoueris, non tardabis reddere 29. Iepte uotum crudele: immolauit unicam filiam 37. Vota reddam. Psalmus CXV 119. Iustificationes tuas custodiam. Non me derelinquas usquequaque. Psalmus CXVIII 120. Votum Dauid ędificandi templi. Psalmus CXXXI 123. Votum 130. Siquid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio 133. Votum fallentes traditi Chaldeis 177. Vrbs. Chain occiso fratre primus ędificauit ciuitatem 1. Ciuitas 127. Mali ciues 132. Secundum iudicem populi sic et ministri eius. Et qualis rector est ciuitatis, tales et inhabitantes in ea 144. Veritas. Iosue et Chaleb uera referebant, et populus uolebat eos lapidibus obruere 21. Chaleph, quia uera nunciauerat, superuixit omn ibus qui in solitudine perierunt annis XLV, id est usque ad LXXXV ętatis suę annum uiribus integris 33. Vir Dei prophetat aduersa domui Hieroboam. Ille extendit manum in eum, et manus aruit 58. Michea uera prophetans in maxilla percutitur et in carcerem mittitur 61. Veritatis quanta uis est 88. Achior, dux Ammon, quia ueram protulit sententiam de filiis Israel, ab iniquo rege morti addicitur, sed diuinitus liberatur 94. Ne auferas de ore meo uerbum ueritatis. Psalmus CXVIII 120. Dominus custodit ueritatem in seculum 3. Psalmus CXLV 125. Custodi ueritatem 126. Sapientia et prudentia ueritatem meditatur 127. Veridicus. Misericordia et ueritas pręparant bona. Bis 128. Veritatem eme 131. Qui confidunt in Domino, intelligent ueritatem 137. Non contradicas uerbo ueritatis ullo modo 142. Anima uiri sancti enunciat aliquando uera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum 148. Preparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in ueritate etc. 155. Qui loqutur ueritatem 158. Flet Isaias ueritatem corruisse in plateis 165. Hieremias prophetans uera apprehenditur et ad mortem poscitur 174. Vriam prophetantem rex Ioachin interfecit 174. Sedechias misit Hieremiam in carcerem, quia prophetabat aduersa 176. Hieremię uera monenti dicunt superbi: Mendacium loqueris! Non misit te Domi nus 179. Amos uera prophetans persecutionem patitur 206. Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. Veritatem et pacem diligite 213. Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius 216. Vigilia. Memor fui nocte nominis tui. Psalmus CXVIII. Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Psalmo eodem 120. In noctibus extollite manus uestras et benedicite Dominum. Psalmus CXXXIII 123. Impii non dormiunt, nisi cum malefecerint 126. Qui mane uigilauerint ad me, inuenient me. Vigilans 127. Vigilans 128. Vigilia 130. Sępius inuenitur ab iis qui de luce uigilant ad illam etc. 138. Vigilia honestatis. Vigilia uiro guloso 147. Vigilia 148. Cor suum tradet ad uigilandum diluculo ad Dominum 149. Anima mea desiderauit te in nocte. De mane uigilabo ad te 156. Consurge, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini. Leua ad eum manus tuas pro anima paruulorum tuorum etc. 181. Vulgus. Amalechitę nacti occasionem ex absentia Dauid uastauerunt Sicelech. Sicelechitę reuersum Dauid lapidare uolebant. At ille persecutus inimicos recuperauit prędam percusso cuneo Philistiim 48. Non pecces in multitudine ciuitatis iniuste ei consentiendo 142. Murus templi diuidens inter sanctuarium et locum uulgi 193. Virago. Iahel occidit Sysaram adacto tempori clauo 45. Mulier Abelam deiecto capite Sebę, qui seditionem contra regem mouerat, obsidione liberauit 54. Iudith arrepto pugione Holophernis percussit eum bis in ceruice et caput eius abscidit 96. Venia. Ioseph fratribus non solum iniuriam condonauit, sed etiam, ut una cum patre apud se habitarent in Iesen pręcepit 9. Annus L remissio habitatoribus terrę ipse est iubileus 18. Dauid dedit ueniam iis qui contra se cum Absalon steterant 53. Semei, qui se maledictis lapidibusque incesserat, cognitionem moriens Salomoni commisit 53. Salomon Adonię pepercit, qui sibi successionem regni surripere conatus fuerat 55. Gratias agit pro impetrata uenia. Psalmus XXVIIII 110. Item Psalmus XXXI 110. Venię causę. Psalmus L 118. Conuersos de manibus inimicorum liberat. Psalmus CV 118. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur 147. De Dauide dicitur: Christu s purgauit peccata ipsius et exaltauit in ęternum cornu eius etc. 152. Si abluerit Dominus sordem filiarum Syon etc. 152. Hieremias maledixit natali suo et scribendum curauit, ne de uenia desper emus, siquid eiusmodi protulerimus ex subita mentis perturbatione 172. Vestis. Pelliceis induti Adam et Eua 1. Populo Israel dicitur: Nec tibi uestimentum uetustate defecit nec pes subtritus est annis XL in deserto 26. Non induetur mulier ueste uirili nec uir feminea 28. Palium Helię bis diuisit Iordanem, quod decedens reliquit Heliseo 62. Omni tempore sint uestimenta tua candida 134. Vanitas. Cupiens se seclusum a uanitate. Omnia uanitas. Cuncta quę sunt sub sole uniuersa uanitas 132. Nihil permanet sub sole. Omnia hęc uanitas et afflictio spiritus 133. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis uanitatis 152. Ventum seminabunt et turbinem metent 202. Ephrain pascit uentum et sequitur ęstum etc. 203. Humilitas. Iacob ad placandum Esau pręmisit nuncios, obtulit dona dicens: Hęc dat domino Esau seruus suus Iacob 5. Obuiam sibi factum adorauit pronus in terram septies, et ille placatus amplexus est eum 6. Cum ingredieris, ut possideas terram, ne dicas in corde tuo: Propter iustitiam meam introduxit me Dominus 26. Superbos quinquagenarios ignis de cęlo consumpsit. Humiliauit se postremus, et seruatus est 62. Humiliatur Dauid de omnibus gratias agens Domino 72. Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet nos Dominus et auxiliabitur nobis. Visa multitudine prostrauerunt se super terram mittentes cinerem super capita sua et orantes 94. Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio 95. Dominus humiles ponit in sublime. Quantus sum ego, ut respondeam Deo; qui, etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor 102. Contra folium, quod uento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris 103. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinauerit oculos suos, ipse saluabitur 105. Si contempsi subire iudicium cum seruo meo 106. De illo qui per humilitatem et patientiam exaltatur. Psalmus VIII 109. Fragilitatem suam confitetur. Psalmus XXIX 110. Contriti et humiles saluantur. Psalmus XXXIII. Mansueti hęreditabunt terram. Psalmus XXXVI 111. Non ne Deo subiecta erit anima mea? Psalmus LXI 113. In altis habitans et humilia respiciens. Psalmus CXII. Humiliatus sum et liberauit me. Psalmus CXIIII 119. Adhęsit pauimento anima mea. Psalmus CXVIII 120. Domine, non est exaltatum cor meum etc. Psalmus CXXX 122. Excelsus Dominus humilia respicit et alta a longe cognoscit. Psalmus CXXXVII 123. Qui suscipit mansuetos et humiliat peccatores. Psalmus CXLVI. Exaltauit mansuetos in salutem. Psalmus CXLVI 125. Mansuetis dabitur gratia 126. Humilitas 127. Gloriam pręcedit humilitas 128. Humilitas bis 130. Iustus cadens coram impio 131. Humilis 132. Exiguo conceditur misericordia. Seruus tuus sum, homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum 138. Serua humilitatem, patientiam, longanimitatem, quonia m in igne probatur aurum et argentum, homines uero receptibiles in camino humiliationis 141. Mansuetus super hominum gloriam diligitur. Quanto magnus es, humilia te in omnibus 141. Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii, ignis et uermis 142. Mites et humiles. Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum considere illum faciet. Humiliare Deo et expecta manus eius 144. Humilia te 145. In fide et lenitate ipsius Moysi sanctum fecit illum. Dauid in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in uerbo glorię 150. Chermel in saltum reputabitur. Et addent mites in Domino lętitiam 157. Dominus habitans cum contrito et humili spiritu etc. 164. Domine, pater noster es tu. Nos uero lutum, et factor noster tu etc. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos 166. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam prouocaui 181. Amos: Non sum propheta nec prophetę filius, sed armentarius uellicans sycomoros 206. Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, quia iudicium eius estis operati 211. Conuertam manum meam ad paruulos 215. Vsus. Assyrii, Samarię coloni, colebant quidem Dominum, sed idola, quibus assueti erant, non relinquebant 67. Adolescens iuxta uiam suam, et cum senuerit, non recedet ab ea 131. Vitium usitatum cum labore emendatur 134. Vindicta. Iudei uindicauerunt contra inimicos suos habita licentia a rege Assuero: et occiderunt eos 99. Si gauisus sum ad ruinam eius qui me oderat 106. Vindicta 130, 131. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam 147. Contra Idumeos appetentes uindictam de filiis Iuda. Et contra Palestinos, quod ulti sunt se toto animo 189. Vindicate uindictam populi uestri 218. Filii Iambri comprehenderant Ioannem, fratrem Ionathę. Ipse eos sponsam ducentes aggressus occidit 221. Moyses Ęgyptium percutientem Hebreos occidit et in sabulo abscondit 9. Vidua. Firmos faciet terminos uiduę 128. Visus. Bethsamitę uiderunt tantum archam Domini et LXX ex eis percussi sunt 42. Dauid uidit Bersabee, et captus est 51. Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. Defecerunt oculi mei etc. 120. Visus 128. Oculorum concupiscentia 131. Annuens oculo fabricat iniqua 147. Erubescite ab aspectu meretricis 150. Qui claudit oculos suos, ne uideat malum 158. Oculus meus deprędatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meę 182. Et rotę et cherubin omnia plena oculis 186. Vnusquisque offensiones oculorum suorum abiiciat 188. Venti. Qui educit uentos de thesauris suis 170. Iterum 181. Ezechiel uidit uentum turbinis et nubem indutam igni etc. 184.