CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1204797 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1204797.

Nodus 1204797 in documento marul-mar-repert.xml


AVLVS GELIVS Temperantia Socratis corpus a morbis inoffensum seruauit 11. Hesiodus inquit dimidium plus esse toto, id est mediocritatem 108. Timor. Aristippus in tempestate deprehensus ac timens, cum a uano homine interrogaretur, cur philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respo ndit, quoniam is quidem esset non magnopere solicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere. Item, ex subitis casibus sapientis quoque animum moueri, non iudicio, sed ui naturę 111, 112. Quam ob rem uenter repentino timore effluat 112. Timor contrahit sanguinem , pudor effundit 113. Terrę motus cum fieret, ignorabant, cui deo sacrificare oporteret 20. Tinctura. De generibus uocabulisque colorum 19. Testis falsus e saxo Tarpeio deiiciebatur 118. Tentatio. Accipitrem auem rapidissimam a chameleonte humi reptante, si eum forte superuolet, detrahi et cadere in terram cęterisque auibus laniandum se dedere 58. Tempus. Qui dies natalis sit eorum qui ante noctis horam sextam post ue nati sunt. Item de dierum terminis uarie obseruatis 21. Pericula uitę fortunarumque hominum, quę climacteras Chaldei appellant, grauissima fieri septenariis 24. Duo et uicesimo anno, id est uicesimo secundo 33. Tempus medium Plato definiuit inter actiones contrarias, ut homo mori dicatur, cum nec iam uiuit nec adhuc est mortuus. Hoc appellat thnexaijihs jusin , id est repentinam naturam 41. Quo ad uiuet et quo ad morietur, id ipsum tempus signat 50. Die pristini, non pristino. Sic die crastini, die quarti, die quinti 62. Die quarto de pręterito dicitur, die quartę aut quarti de futuro 62. Intra Kalendas, id est in Kalendis 72. sunconismóuz , id est contemporationes. Digerit, quibus temporibus excellentesGręci et Latini claruerunt 106. Prima fax noctis 107.