CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1203864 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1203864.

Nodus 1203864 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Tentatio. Cuius uentilabrum in manu eius. Ventilabro triticum a paleis separatur. Sic tentatio ostendit firmum qui ei resistit; qui uero cędit uolubilem ac leuem III. Iesus statim post baptismum tentatur, ut scias etiam baptizatis imminere tentationes. Tria tella tentatoris: gulę, iactantię, ambitionis IIII. Paraliticus, id est torpore mentis pressus quęrit Iesum et prę turba cogitationum propius accedere non ualet. Per tectum autem infertur, id est ablato litterę uelamine ad notitiam peruenit Saluatoris inferentibus eum sacris doctoribus V. Orta tempestate excitandus est Domi nus, qui uentis et mari imperat VIII. Dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebit. Verum tamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus uobis subiiciuntur. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in celis X. Et ne nos inducas in tentationem. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quę possidet. Si autem fortior eo superueniens uicerit eum, uniuersa arma eius aufert in quibus confidebatet spolia distribuet XI. Si sciret paterfamilias, qua hora fur ueniret, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam XII. Quis rex iturus committere bellum aduersus alium regem, prius cogitat, si possit cum X milibus occurrere ei qui cum XX milibus uenit ad se. Alioquin etc. XIIII. Cęcus clamat inuocans Iesum; increpatur, ne clamet; ille tanto magis clamat uictaque tentatione inuenit gratiam et illuminatus sequitur Christum XVIII. Symon, ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum etc. Duo gladii, id est duo Testamenta. Satis sunt --- ut nihil desit ei qui se utriusque doctrina munierit. Non oportet nos ultro offerre tentationibus, sed cum inciderimus, libenter et constanter sustinere. Cum quotidie uobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum XXII.