CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1203831 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1203831.

Nodus 1203831 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Testes falsi contra Iesum. Falsus testis est qui in eo sensu dicta intelligit, quo non dicuntur XIIII. Timor. Timore exterriti in transfiguratione Domini. Turbę uiso Iesu stupefactę timuerunt. Discipuli non timuerunt, quia non est timor in charitate. Timor est seruorum, stupescere stultorum est IX. Petrus dicit se nunquam negaturum Dominum, et omnes dicunt similiter. Mox timore perculsi ii relicto illo fugiunt, Petrus negat se eum nosse XIIII. Mulieres exeuntes de monumento fugerunt. Inuaserat enim eas tremor et pauor XVI. Tentatio. Paralitico turba obstat, ne intrare possit ad Iesum, id est prioris consuetudinis cogitatio, sed in tectum est ascendendum etc. II. Nemo potest uasa fortis diripere, nisi prius alliget fortem III. Facta procella magna. Inuocato Iesu fit tranquillitas IIII. Christo nauim ascendente cessat uentus VI. Diabolus incentor et adiutor malarum cogitationum esse potest; auctor esse non potest VII. Demoniacus appropinquante Domino eliditur. Quia cum peccator conuerti deliberat, tunc diabolus magis aduersatur. Membra quę scandalizant, abscindi iubentur IX.