CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1202925 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1202925.

Nodus 1202925 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA Temperantia. Gedeon ex multis hostium spoliis sibi tantum inaures concedi petiit, ex quibus fecit ephoth 36. Iudei sub Assuero ex licentia conciderunt inimicos. Ad substantiam autem eorum non extenderunt manum 99. Paruo contentus 128. Mel inuenisti; comede quod sufficit tibi etc. 131. Modestia in prosperis est altera columna in latere templi 195. Suo contentus, aliena non appetens 196. Timor. Exploratores Moysi reuersi timore repleuerunt populum. Propterea non sunt ingressi terram 21. Saul uisis Philistinorum castris timuit. Consuluit phitonissam 3. Prophetante cecidit in terram prę dolore futuri mali et nolebat cibum capere 48. Ionathas et Achimaas fugientes ante seruos Absalon latuerunt in puteo 53. Syri fugerunt territi fragore a Domino excitato 64. Ioas latuit absconditus in domo Domini annis VII 79. Cecidit timor regis Nabuchodonosor super omnes gentes 93. Qui timet hominem, cito corruet 132. Semper pręsummit sęua perturbata conscientia 140. Paruicors 141. Cor timidum 146. Prę timore fugientes proiiciebant idola et in cauernis se abscondebant 152. Timor obsessorum in Hierusalem, qui mox confortantur a Domino 153. Ioannan et socii eius timuerunt, ubi non erat timor. Cum tuto esse possent in Iudea, fugerunt in Ęgyptum et ibi perierunt 179. Ędificium aquilonare signat algorem timoris 196. Timens Ionas fugit a facie Dei et a pisce deglutitur 207. A uerbis uiri peccatoris ne timueritis, quia etc. 217. Iudas ad pugnam proficiscens permisit, ut, siquis cum hoste congredi timeret, rediret domum 218. Hostes timor inuasit ex pręsentia Dei, et fugerunt 228. Terra non uendetur in perpetuum, quia mea est. Sub redemptionis conditione uendetur etc. 18. Terręmotus causę quattuor 132. Tedium. Oppida XX dedit Salomon Hiram, regi Tyri. Quę cum non placerent ei, uocauit terram Chabul, id est displicentiam 57. Testis. Ad unius testimonium nullus condemnabitur 25. In ore duorum aut trium testium peribit reus. Non stabit testis unus contra aliquem in quouis peccato. Falsus testis eiusdem criminis reus erit 28. Testem fallacem odit Dominus 127. Testis bis. Testis fidelis 128. Testis falsus bis 130. Testis iniquus. Testis mendax 130. Testis uanus 131. Euersio Hierusalem propter falsum testimonium contra Christum 156. Ego sum iudex et testis, dicit Dominus 175. Senes duo testes in Susannam conuicti mendacii lapidantur 200. Tentatio. Tentatione uicti Eua et Adam transgrediuntur mandatum Dei, et subditi sunt passionibus 1. Grando mixta igni percussit omnia in agro, pręter triticum et far, quia serotina erant 11. Adduxit te Domi nus XL annis per desertum, ut tentaret te, an custodires mandata eius 26. Non potuerunt filii Iuda delere Iebuseum etc. Tribus Ephraim non interfecerunt Chananeum in Gazer habitauitque inter eos 33. Iudas habitatores uallis non potuit delere. Item alię tribus alios 34. Angelus denunciat illos reseruatos in ruinam suam 35. Ioas percussit Iudeos, interrupit murum Hierusa lem, spoliauit urbem, accepit obsides et reuersus est in Samariam 66. Litteras Sennacherib minaces Ezechias expandens coram Domino orauit pro salute populi, et exauditus est 68. Iosaphat insurgentibus contra se inimicis indixit ieiunium et orauit ad Dominum 78. Custodia munitum inimici derelinquunt, quia uincere desperant 86. Thobias nudus ausfugit, sed mortuo Sennacherib, id est superato diabolo, rediit atque amissa recuperauit 90. Oportere per tentationem probari eum qui acceptus est Domino 92. Congregati ciues insultant Ozię, ut potius tradat ciuitatem Assyriis quam se patiatur siti perire, id est sensus carnis insultant rationi, ut cędat concupiscentiis 94. Cadat uirtus eorum qui promittunt uiolare sancta tua 95. Sathan non poterat nocere Iob nisi accepta licentia a Deo 101. Militia uel tentatio est uita hominis super terram 102. Ipse scit uiam meam, et probabit me quasi aurum, quod per ignem transit 105. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 105. Orat Ecclesia contra demonum insidias. Psalmus V. Sperat se protectum iri a Domino in tentationibus. Psalmus VII 109. Oratio pro uictoria contra inimicos. Psalmus XIX. Qui pręualuit contra demones. Psalmus XX. Petit liberari a persecutione. Psalmus XXVII 110. Insidię demonum. Psalmus LIII 113. Iustus tentationibus approbatur. Psalmus LXV 114. Contemnens uim demonum. Psalmus LXXIIII 115. Supplicat se liberari et persecutores confundi. Psalmus LXXXV 116. Ipse liberabit me de laqueo uenantium. Psalmus XC. De manu peccatoris liberabit eos. Psalmus XCVI 117. Funes peccatorum circumplexi sunt me. Peccatores expectauerunt, ut perderet me. Posuerunt peccatores laqueum mihi. Psalmus CXVIII 120, 121. Non det in commotionem pedem tuum neque dormiet qui custodit te. Psalmus CXX. Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer errepta est etc. Psalmus CXXIII 121. Virga peccatorum, id est potestas demonum. Psalmus CXXIIII 122. Imprecatur contra demones. Psalmus CXXXVI. A tentationibus protectus sperat proficere in uirtute, Psalmus CXXXVII 123. Cadent in retiaculo eius peccatores. Psalmus CXL. Deprecatur se erripi a persecutione spiritali. Psalmus CXLII. De uictoria contra spiritales nequitias. Psalmus CXLIII 124. Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli 126. Ciuitas obsessa a sapiente liberatur. Resiste diabolo, et uinces 134. Nigra sum, sed formosa. Ideo dilexit me rex 135. Lectum Salomonis fortes ambiunt propter timores nocturnos 135. Dominus inuenitur ab iis qui non tentant illum 137. Prepara animam tuam ad tentationem 141. Insidię diaboli 147. Inuocat Dominum contra aduersarium 148. A tentationibus liberatus gratias agit Deo 151. Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis 155. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te 156. Liberator Hierusalem ab obsidione Sennacherib 158. Vrgens ad deditionem promissis ac minis 159. Non percutiet eos ęstus et sol 162. Ascendit mors per fenestras nostras etc. 169. Liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium 171. Comedit me, deuorauit me Nabuchodonos or 181. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius 181. Me minauit, et adduxit in tenebris, et non in lucem. Ędificauit in gyro meo, in tenebrosis collocauit me. Conclusit uias meas lapidibus quadris. Vrsus insidians factus est mihi etc. Venatione cęperunt me quasi auem 182. Persecutus est te inimicus tuus; sed cito uidebis perditionem ipsius et super ceruices ipsius ascendes 183. Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi. Et impie agent impii etc. 200. Ephraim factus est subcinericius panis qui non reseruatur: comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit. Factus est quasi columba seducta non habens cor 202. Nolite timere animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum 204. Ressiduum erucę comedit locusta etc. 204. Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis 204. Vermis ascendit et percussa hedera exaruit 207. Totum in hamo subleuauit et traxit illud in sagena sua etc. et semper interficere gentes non cessat 210. O, o, o, fugite de terra aquilonis 272. Princeps tributorum Antiochi pacem simulans irruit super ciuitatem etc. 217. Iuda duce absente Iudei a gentibus cęduntur 218. Iudas transiturus de Galaditide in Iudam per mediam Ephron, uetantes transitum expugnat; transiensque super interfectos uenit in montem Syon, obtulit sacrificium 219. Iudas, cum impetum pręualidi exercitus ferre nequiret, detrectauit pugnam abiitque in Hierusalem 219. Alchimas assideis iurat pacem; receptus occidit eos. Nicanor quoque simulans pacem uoluit Iudam comprehendere, sed Iudas noluit et se credere. Post obitum Iude iniqui leuauerunt cornua, amicos Iude persecuti sunt, facta est tribulatio magna in Israel 220. Tubis sacris insonuerunt, et aduersarii conuersi sunt in fugam 224. Tempus. Principium mensium, anni constituit Dominus 11. Annus septimus annus remissionis Domini 27. Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora 105. Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Cuncta Deus fecit bona in tempore suo 133. Quare priora tempora meliora quam nunc. Dies bona, dies mala 134. Transmigrabis per diem, egredieris uesperi 186.