CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1202021 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1202021.

Nodus 1202021 in documento marul-mar-repert.xml


PLINIVS Temperantia. Priscorum Romanorum parsimonia 177. Vinum aqua misceri inuenit Staphilus 84. Perniciosum esse ciuem, cui VII iugera non sunt satis 177. Modus rerum omnium utilissimus 178. Timor. Minimo suis stridore elephanti terrentur 86. Mugiles in metu abscondunt caput totos se occultari credentes 99. Sepię, ubi sensere se apprehendi, effuso atramento infuscata aqua absconduntur 100. Polypus colorem mutat ad similitudinem loci maxime in metu 101. Struciocamelli cum colla frutice occultauerint, latere se se existimant. Galli terrori sunt leonibus 108. Ęgithus auis minima rudentis asini uoce audita adeo terretur, ut oua eiiciat, pulli ipsi metu cadant 116. Animalia timidiora quibus minimum sanguinis 126. Tiberium principem tonante cęlo coronari lauro solitum ferunt contra fulminum metus 153. Terra. Tellurem egregie laudat 30. Forma terrę orbicularis 31. Quę portio terrę habitetur 32. Tellurem defendit accusatam, quod gignat uenena. elluris beneficia ex his quę sine labore hominum proueniunt 284. Italię laus maxima 355.