CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 119851 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/119851.

Nodus 119851 in documento kunic-r-epigr.xml


95. [93.] Ad Balthassarrem Odescalchium, de Homeri illustrationibus. Maeonidae interpres magnum mirabar Homerum Nullis non illum vatibus anteferens; Nunc magis at miror, diae quum fulgura lucis Clara illi affundis, Balthasar eximie, Atque, suis olim scripsit quae Popius Anglis, Vis nota esse tuis non minus Ausonidis. Urge opus incaeptum, lingua et mirandus utraque, His patrios fines affice muneribus, Atque doce, veri quae sit forma illa poetis, Ignotam nostris quam doleo Arcadibus.