CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1194040 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1194040.

Nodus 1194040 in documento marul-mar-repert.xml


VITĘ PLVTARCHI Sapiens. Pittheus sapiens habitus 1. Solon se multa quotidie discentem senescere aiebat 20. Fabius militem Marsum, cum infidum audisset, sua in illum liberalitate fidum fecit. Alterum e castris noctu discedentem amore mulierculę cuiusdam, ipsa in castris adducta, retinuit 58. Non omnia data sunt hominibus simul 71. Stultos prudentibus maiori emolumento esse quam e contra 92. Melancholici ingeniosi 117. Odi sapientem qui sibi sapiat nihil. Calistenes eloquens, sed parum sapiens 48. Stilpo philosophus nihil suum esse putauit pręter scientiam 95. Prudentiam quodammodo esse diuinationem 132. Superbus. Superbia Romuli ex rebus prospere gestis 9. Demetrius neminem pręter se et Antigonum patrem appellabat regem 97. Aspero natura discipulo Plato dicere solitus est, ut Gratiis sacra ferret 137. Secretum. Consi ara sub terra latens 7. In publico conuiuio Spartę ingredientibus natu maximus portas ostendens dicebat: Per hasce uerbum non egreditur 12. Themistocles, cum suorum persecutionem fugiens Ęgeas, Eolicum oppidum, peruenit et apud Nicogenem hospitem latens ab Olbio, filiorum Nicogenis pedagogo, numine afflato audiuit: Nocti uocem, nocti consilia, nocti omnia dato 44. Trium rerum se penituisse Cato dixit, primo quod mulieri quicquam archanum credidit 92. Marii latebra 137. Philippus amisit oculum, quo concumbentem Deum Olympiadi per ianuę rimam aspexerat 41. Philippides a Lisimaco rogatus, num aliquid suarum rerum expeteret, respondisse fertur: Solum, o rex, ne archanorum tuorum quicquam mihi credas 95. Silentium. Cato se tenere tam diu dixit, donec disceret non silenda. Et cum taciturnitatem suam improbari audisset, parum id se pensi habere dixit, dummodo uitam non improbarent 65. Somnus. Lacones pueri cubantes in thoris arundineis 13. Titus Latinuss somnium prodere negligens filium amittit et egrotat. Cum id senatui renunciasset, statim conualuit 38. Agarista per quietem leonem sibi parere uisa, genuit Periclem 50. Medicina per somnium indicata 52. Somnium ephori quo significatum est quttuor perituros, quinto superstite 108. Nihil certius esse dixit Scylla quam quod somnio fuerit significatum 8. Somno moderato et stratu uili usus Agesilaus 26. Alexander mollem lectum fastiditus 43. Somnium Calphurnię6 de Cęsaris nece 58. Somni parcus Brutus 82. Senex. Solon qua re fretus tyranni minas non timeret, cum rogaretur: Senectute, inquit 24. Cato in senem prauum, ne mala adderet senectuti, cum ipsa per se satis habeat mali 92. Considius: Senectus me intrepidum facit, ait 52. Solis defectio Pericle nauigante 55. Qui solis defectum prędixerat, a Dionysio argenti talento donatus est 74. Suspicionem, ut auerteret in se conceptam, Valerius Publicola domum propriam demolitus est 26. Cinna pro Cinna interemptus 58, 80. Sspultura. Hannibal Marcellum honorifice sepeliri iussit 77. Nicias uictorię opinionem et glorię negligere maluit quam suorum ciuium corpora inhumata relinquere 14. Bucephali equi sepulchrum 48. Cato fratrem magnifice sepeliuit 65. Solitudo. Scipio Africanus ueluti in portum se interdumin solitudinem recipiebat 79. Demosthenes duos et interdum tres menses continuo domi manens abrasa capitis parte, ut sibi exeundi pręriperet facultatem 85. Timon Athenieneis fugiens hominum congressus 110. Sacerdos. Pontifex a potentia potius quam a ponte dictus 17. Vestales. Ignis sacer. Salii quare 17. Similitudo anciliorum a Veturio Mamurio factorum, ita ut non dinoscerentur 17.