CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1193815 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1193815.

Nodus 1193815 in documento marul-mar-repert.xml


AVLVS GELIVS Sapiens. Inter uerum philosophum et fictum 1. Sapientia Papyrii pueri prętextati 10. Afranius poeta sapientiam filiam esse usus et memorię dixit. Sophia 75. Pręstantissimos uirtute, prudentia, uiribus, Iouis filios poetę appellauerunt 92. Carneades scripturus aduersus Zenonis decreta helleboro stomachum purgauit 104. Contra eos qui impuri et nequam ad philosophię disciplinas accedunt 105. Alexander: Doctrina, inquit, anteire malim quam copiis atque opulentiis 119. Superbus. Cato in senatu pro Rhodiensibus. Rhodienses superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi de liberis meis minime dici uelim. Sint sane superbi, quid id ad nos attinet? Id ne irascimini, siquis superbior quam nos? 45. Alexandri superbiam se Iouis filium dicentis mater reprehendit 74. Secretum senatus Papyrius puer matri urgenti non prodidit 10. Quomodo fiet ut inuisibilis sis 58. Nihil occultum, quoniam omnia reuelabit dies. Veritas temporis filia 72. Illatebrant se se, pro abscondunt 99. De clandestinis litteris 102. Silentium. Sub Pythagorica disciplina non minus quisquam tacuit quam biennium 4. Tacens, ubi opus est, et opportuna loquens 78. Senex. Dis peidez ři gerontes , id est bis pueri senes 39. Sensus quinque. Tactus et gustus omnibus animantibus communis pręterquam imperfectis 46. Ex quinque sensibus duos esse cum belluis maxime communes, gustum et tactum 112. Sol. Suculę. Hyades. Pliades. Vergilię 76. Sole occaso 100. Sepultura. De Arthemesia et Mausolo 59. Solitudo. Seruus domini scęuitiam fugiens ad desertum in specu triennium eodem uictu cum leone uixit, ferarum, quas uenabatur, carne ad solem cocta 36. In insula Salamine spelunca tetra et horrida, in qua Euripides tragedias scriptitauit 92. Seruus. Mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant. Id insigne fuit captiuorum uenalium. Pileati uero uendebantur eius modi serui, quorum nomine emptori uenditor nihil pręstaret 45. Sacerdos. Fratres Aruales XII 40. De flaminis Dialis et flaminicę cerimoniis 58. Super Flamendiale in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haud quispiam alius accumbit 58. Ęditimi, ęditui, ędituentes, ęditimor. Claustritimus 72.