CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1192254 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1192254.

Nodus 1192254 in documento marul-mar-repert.xml


SENECA Sapiens. De prudentia, id est omnia esse sapientis 44. Sapientum uoluptates modestę 61. Ad quam rempublicam accedet sapiens 64. Puto multos potuisse ad sapientiam peruenire, nisi putassent se peruenisse 72. Sapiens non timet fortunam 74. In sapientem non cadit iniuria; uirtute contentus est. Sapiens uicinus proximusque diis consistit 76. Quę feriunt sapientem 77. Sapientia non est in litteris. Animus uereri qui scit, scit tutus aggredi. Discipulus est prioris posterior dies 85. Rem maximam sibi promittit sapientia --- ut te reducat tibi 87. Sapiens nihil facit quod non debet, et nihil prętermittit quod debet 87. Sapiens se ipso contentus 3. Sapiens ad omnem occursum munitus et intentus, plenus gaudio, hilaris, placidus, inconcussus, cum diis ex pari uiuit 21. In sapiente altera pars irrationalis, quę aduersis affligitur, altera rationalis, quę omnia tolerat. Sapiens uincit fortunam uirtute. Inter perfecte et mediocriter sapientem 27. Quicunque fuerint sapientes, pares erunt 31. Argumentum, quod prudens beatus sit. Sapiens, in quacunque fortuna fuerit, uirtutem explicabit 36. Quę res sapientem faciat 37. Magna et spaciosa res est sapientia 38. Inter sapientiam et philosophiam 39. Sapientię laus 40. Quid inuestigauerit sapiens 41. Talis animus sapientis esse uiri debet, qualis Deum deceat 42. Sapientis pręcepta finita esse debent et certa 44. Quęcunque metuenda declina, et quicquid consilio prospici potest, prospice 48. Sapientem sapienti prodesse argumentis ostendit 54. Confutatur Stoicorum sententia dicentium sapienti am bonum esse, sapere bonum non esse. Quid sit sapientia? Quid eius usus 56. Nostri intellectum et honestum et bonum iudicant 60. Simplex 75. Superbia. Cęsar pepercit uitę Pompei Poeni; gratias agenti porrexit ad osculandum sinistrum pedem 26. Nunquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanę collapsa sunt 112. Superbia diuitis erga pauperem uetantis, ne se sequatur 143. Iactabundus, superbus, minax 32. Secretus. Nullum putaueris esse locum sine teste 86. Qui secretum incaute pandunt 2. Si honesta sunt quę facis, omnes sciant, sin turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem 14. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum: nihil Deo clausum est 34. Silentium. Tene semper uocis et silentii temperamentum. Tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris 87. Tacere qui nescit, nescit loqui 87. Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat 17. Quod sibi in studia seposito aliorum strepitus non tam molestus sit. Quid prodest totius regionis silentium,si affectus fremunt 18. Vlixes sociis remedium aduersus Sirenas inuenit 19. Somnus refectioni necessarius est. Hunc tamen semper si per diem noctemque continues, mors erit 75. Laudare solebat Attalus culcitram, quę resisteret corpori etc. 53. In somnolentos 60. Senex. Nihil turpius est quam grandis natu senex, qui nullum alium habet argumentum, quo se probet diu uixisse, pręter ętatem 72. Senex longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis 146. De bono senectutis 5. Senectus in corpore, non in animo grauis. Senex nauigio comparatur paulatim rimis se se dehiscenti 11. Zenon, Cleantes: Turpe est seni ex commentario uiuere 12. Quod seni iam per ętatem delyro liceat se occidere 20. Gratias agit senectuti, quod se lectulo affixit 24. Gratias agit senectuti 34. Sol. Stellas non decidere neque transilire 88. Circuli quinque apparent circa sydera 88. Quando fiunt circuli. Quando apparent. De arcu cęlesti. Arquus quid 89. Quare arquus non implent orbem. De uirgis. De coronis. Plures soles, Gręce parallelia 90. Qualiter solis defectio cerni possit. Cometę etc. Cęlum ardere uisum 91. De tonitruo, fulminibus et fulgurationibus 93, 94. Fulminis opera mira. Tria fulminum genera. Quod non mittat fulmina Iuppiter 95. Nomina fulgurum. Vis fulminis. Tonitrua. Fulguratio. Quare fulgere correpte proferebant 96. De cometis 108. Faces et trabes 108. Cometes non minor sole. Durans menses sex 109. Astronomia 38. Suspicio. Controuersię coniecturales. In filium ter abdicatum, qui cum ueneno depręhensus effudit; utrum illud sibi ut aiebat parauerat an patri 133. Filius ne abdicatus an procurator adulter occiderit patremfamilias et adulteram uulnerauerit 134. Proditionis suspectus accusatur 136. Solitudo et frequentia miscenda 75. Inimica est multorum conuersatio. Solitarii uita minime ociosa 3. Solitudo appetenda prudenti. Crates, cum uidisset adolescentulum secreto ambulantem, interrogauit, quid illic solus faceret. Mecum inquit, loquor. Qui Crates: Caue, inquit, rogo et diligenter attende, ne cum homine malo loquaris 4. Seni iam in secessu quiescendum 7. Solitudo mala suadet, nisi proponatur Deum esse pręsentem 10. Laudat secessum a turba 12. Quod umbram et ocium petierit culpantes negligit 13. Damnat eos qui ob quoddam animi uitium solitudinem petunt 18. In secessu secum loquendum et examinanda conscientia. Locorum mutatio uitanda 25. Secessio et peregrinatio nocet sine curatione animi 51. Similitudo. Comparatio attollit hic, illic deprimit 14. Spes est ultimum aduersarum rerum solatium 11. Minus autem turpe est creditori quam spei bonę decoquere 13. Seruus meliore parte sui liber est 30. Si in clientellam felicis hominis potentisque perueneris, aut ueritas aut amicicia perdenda est 87. De familiaritate habenda cum seruis. Qui nobiles seruierunt. Seruorum dies festus. Calixtus seruus, postea domini sui dominus. Securitatis magna portio est nihil inique facere 52. Salutatio. Reges Parthos non potest quisquam salutare sine munere 7.