CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1191527 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1191527.

Nodus 1191527 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Sapiens. Lucerna supra candelabrum. Lucerna corporis oculus et lucerna animę intellectus. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrę sint etc. XI. Et uos estote parati XII. Ędificaturus turrim sumptus computat, bellum commissurus uires considerat. Bonum est sal etc. si euanuerit, foras mittetur XIIII. Quid sit prudentia iuxta Origenem. Filii huius sęculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt XVI. Superbus. Dispersit superbos mente cordis sui I. Omnis mons et collis humiliabitur III. Symon phariseus imputat Domino, quod tangi se patitur a peccatrice, sed arguitur minus ea pręstitisse VII. Intrauit cogitatio in discipulos, quis eorum maior esset IX. Habent uolucres cęli nidos IX. Et tu, Capharnaum, usque ad cęlum exaltata usque ad infernum demergeris X. Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem X. Veh uobis qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro XI. Quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Phariseus se laudat et aliis detrahit. Arrogantię quattuor species. Iustus superbus super atus est a peccatorehumili XVIII. Facta est autem inter illos contentio, quis eorum uideretur maior. Corriguntur a Domino XXII. Secretum. Ioannes soluere corigiam calciamenti Domini non ualet, quia incarnationis mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetę spiritum agnouit III. Iesus, cum legisset librum, ministro plicatum reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro captu audientium IIII. Dum turbis loquitur Dominus, pusillum a terra reducere nauim iubet. Mox ad apostolos conuersus in altum ducere iussit quia perfectioribus datum est nosse mysterium Dei V. Non est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur et in palam ueniat. Fimbriam Iesu tangere possumus, superiora uastimenti non possumus. Apprehendimus enim eum, sed non comprehendimus VIII. Nemo scit, quis sit Filius nisi Pater, et quis sit Pater nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare X. Nihil opertum quod non reueletur etc. quoniam quę in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prędicabitur in tectis XII. Velum templi scissum est medium, id est archana prophetarum patuerunt passo Domino XXIII. Reuolutio lapidis a monumento signat reserationem sacramentorum quę tegebantur uelamine litterę Legis, quę in lapide scripta est. Cuius ablato tegmine corpus Domini mortuum non inuenitur, sed uiuum euangelizatur XXIIII. Sensus quinque. Erunt quinque in domo una diuisi tres in duos et duo in tres: pater, mater, socrus; filius, filia, nurus XII. Iuga boum emi quinque, et eoprobare illa: Rogo te, habe me excusatum XIIII. Solitudo. Et erat Ioanes in desertis usque ad diem ostensionis suę ad Israel 1. Factum est uerbum Domini super Ioannem, Zacharię filium, in deserto III. Iesus in deserto tentatur a diabolo IIII. Iesus secedebat in desertum et orabat V. Inter deserta quęrentibus Christum datur alimentum, et super abundat. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Ascendens supra turbam uidit et in domo sua excepit XIX. Tunc qui in Iudea sunt, fugiant in montes, et qui in medio eius sunt, discedant. Dominus die docebat in templo, noctibus exiens morabatur in monte Oliueti XXI. Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum XXII. Spes. Mattheus de publicano apostolus V. Mulieri peccatrici dimissa sunt peccata multa, quia dilexit multum VII. Mulier inclinata XVIII annis Domini manu erigitur XIII. Zacheus, princeps publicanorum et ipse diues, apud quem dignatus est Dominus hospitari XIX. Latro de cruce transit ad paradisum XXIII. Simplex. Columbę natura simplex, sine fele, mitis, hospita unius domus, conuersatione utens, osculum pacis amans III. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit XI. Quicunque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Sinite paruulos uenire ad me XVIII. Sollicitus. Pastores, quia festinantes uenerunt, inuenerunt Mariam cum Iesu. Nemo enim cum desidia Christum inuenit II. Neminem per uiam salutaueritis. Martha satagebat circa frequens ministerium X. Similes expectantibus Dominum suum. Beati quos Dominus inuenerit uigilantes. Estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis ueniet XII. Sacerdos. Quia olim sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quęrebatur, necessario tempus substituendę soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed perfectio spiritalis inquiritur, sacerdotibus ut semperaltari queant assistere, semper castitas obseruanda pręcipitur I. Pastores uigilant super gregem suum et angelum uident, et claritas Dei circumfulget illos etc. II. Quod ante XXX ętatis annum prędicationis et pręlaturę officium concedi non debeat III. Fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam. De malis uero dispensatoribus dicitur: Si dixerit: Moram facit Dominus meus uenire, et coeperit percutere, edere, bibere et inebriari. Cui commendauerunt multum, plus petent ab eo XII. Spiritus Sanctus in columbę specie III. Iesus autem plenus Spiritu Sancto. De aliquibus etiam sanctis legitur, quod pleni fuerunt Spiritu sancto. Non tamen ideo ęquales Saluatori. Minus enim capaces illi quam hic, licet utrique pleni IIII. Pater uester cęlestis de cęlo dabit Spiritum bonum petentibus se. Digitus Dei dicitur Spiritus Sanctus propter partitionem donorum XI. Non uenit regnum Dei cum obseruatione neque dicent: Ecce hic aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra uos est XVII.