CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1191464 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1191464.

Nodus 1191464 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Sapiens. Sapientes huius mundi sunt medici qui emoroissam sanare non potuerunt V. Fulones super terra sunt sapientes sęculi. Bonum est sal. Habete in uobis sal, id est sapientiam IX. Suspicio. Dominum super undas ambulantem uidentes suspicati sunt esse phantasma VI. Simplex. Sinite paruulos uenire ad me. Quisquis non receperit regnum Dei uelut paruulus, non intrabit in illud. Chrisostomus. Etenim ab omn ibus passionibus pura existit anima pueri. Propter hoc oportet ut hęc ex uoluntate operemur, quę pueri habent per naturam X. Sacerdos ob euangelizandi officium angelus dici potest. Ecce ego mitto angelum meum etc. 1. Olei unctione usi primum apostoli VI. Sal insulsum sunt episcopi et pręlati qui non audent uel negligunt increpare delinquentes IX. Vendentes columbas in templo sunt qui uendunt sacramenta XI. Caiphas scindens uestimenta est sacerdos deposita religione reuersus ad sęculum XIIII. Secretum. Quod turbe superest, a discipulis tollitur. Quia mysteria quę a rudibus capi nequeunt, non omittenda, sed inquirenda sunt a perfectis VII. Cęcus inuocans Iesum proiecto uestimento et credens illuminatur. Sic qui uidere cupit Dei mysteria et intelligere Scrrpturas, oret et sęculi curam deponat et in fide non uacillet X. Quęrunt: In qua potestate hęc facis? Nec docentur: quia ueritas occultanda sit et iis qui non capiunt et iis qui ex contemptu quęrunt XI. Velum templi scissum est: reuelata mysteria quę prius latebant in littera XV. Reuolutio lapidis a monumento reserationem sacramentorum Christi, quę uelamine litterę Legalis tenebantur, insinuat. Lex enim lapide scripta est XVI. Solitudo. Venite seorsum in desertum locum et requiescite. Abiit in montem orare VI. In monte excelso transfiguratus Dominus ostendit gloriam resurrectionis. Faciamus hic tria tabernacula IX. Superbus. Qui uolunt salutari in foro et in primis cathedris sedere etc. XII. Spes. Apparuit Dominus primo Marię Magdalenę, de qua eiecerat septem demonia, id est uitia septem capitalia, uel uniuersa uel septem donis Spiritus Sancti opposita, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia XVI. Spiritus Sanctus. Petrus sine Spiritu uoci ancillę cessit, cum Spiritu nec principibus nec regibus cędit XIIII.