CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1191402 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1191402.

Nodus 1191402 in documento marul-mar-repert.xml


MATTHEVS Sapiens. Estote prudentes sicut serpentes X. Quomodo dicunt homines esse Filium hominis? Vt et nos scrutemur, quid alii opinentur de nobis: si malum, ut emundemus, si bonum, ut augeamus XVI. Contra tentantesdocuit nec tacendum nec simplicite r respondendum, dicens: Reddite Cęsaris Cęsari, Dei Deo XXII. Vigilate ergo, quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur ueniret etc. XXIIII. Quę paratę erant intrauerunt cum eo ad nuptias. Vigilate, quia nescitis diem neque horam XXV. Somnus. Ioseph in somnis admonitus fugit in Ęgyptum; rursum admonitus reuertitur. Magi responsum accipiunt in somnis II. Vxor Pilati multa per somnium patitur propter Iesum XXVII. Suspicio. Ioseph nolebat traducere Mariam, sed occulte dimittere. Ęquum existimauit suspectam repudiare, pium uero non diffamare I. Iesus uenit ad discipulos ambulans supra mare. Ipsi dixerunt, quia fantasma est XIIII. Simplex. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt V. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit VI. Estote simplices sicut columbę X. Sacerdos. Vos estis sal terrę. Si sal euanuerit. Vos estis lux mundi, ciuitas supra montem posita, lucerna super candelabrum. Sic luceat lux uestra etc. V. Fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Beatus ille seruus, super omnia constituet eum XXIIII. Caiphas scindens uestimenta sua est sacerdos qui Legem pręuaricatur uel deposito sacerdotio redit ad sęculum XXVI. Qui collata Ecclesię ad usus conuertunt alienos, similes sunt sacerdotum, qui pecunia redimerunt mendacium a militibus et Christi sanguinem a Iuda XXVIII. Secretum. Nihil est opertum, quod non reuelabitur, et occultum, quod non sciatur X. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis XI. Nemo nouit Filium nisi Pater neque Patrem quis nouit nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare XI. Iesus sedens in naui prędicat. Stantes in littore non capiunt parabolam; stantibus in naui datur nosse mysterium Dei. Turbis loquitur in parabolis, discipulis sine parabolis XIII. Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus XV. Nolite sanctum dare canibus etc. VII. Caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in celis est XVI. Interrogant: In qua potestate hęc facis. Nec docentur, quia occultandum est mysterium et illis qui non capiunt et illis qui ex odio quęrunt et simulatione XXI. In passione Domini uelum scissum est, id est publicata mysteria quę ab initio fuerunt occultata XXVII. Reuoluit lapidem, id est sacramenta sererauit, quę in litterę monumento latebant occulta XXVIII. Solitudo. Principis filia turba eiecta suscitatur, quia non resurgit peccator nisi auersus a turba et seclusus a consortio uulgi VIIII. Sepultura. Dominus in alieno monumento sepelitur nec tamen composito ad superbiam diuitum, sed simplici ad modestiam pauperum; nec sericis, sed syndone inuoluitur XXVII. Superbus. Et tu, Capharnaum, nunquam usque in cęlum exaltaberis; usque in infernum descendes XI. Amant primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi. Qui se exaltauerit, humiliabitur XXIII.