CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1187885 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1187885.

Nodus 1187885 in documento marul-mar-repert.xml


IDEM IN PARTE SECVNDA Sapientia de diuinis, prudentia de humanis dicitur 26. Quomodo anima cognoscit se met ipsam 31. Principale munus scientię cognoscere Trinitatem, secundo uero loco cognoscere creaturam eius. Daniel puer senes iudicat. Amos pastor caprarum in sacerdotium princeps inuentus 81. De scriptoribus ecclesiasticis et in quo quis defecerit 97. Exemplis gentilium ad confirmationem nostrorum dogmatum uti possumus. Apostoli scientia et sapientia pręferuntur philosoph is 111. Scientiam diuinorum habere non potest qui Deo tradente non acceperit 112. Stultum Dei sapientius est hominibus 122. Ve qui prudentes sunt apud se met ipsos 123. Infatuatus est omnis homo ab scientia 126. Themistocles CVII agens annum questus est tunc se e uita egredi, cum sapere coepisset 130. Qui iam senes in sapientię studiis floruerunt. Sophocles amentię a filiis accusatus recitata iudicibus Oedippi, quam nuper scripserat, fabula absolutus est. Cato Censorinus iam senex Gręcas litteras didicit. Nestor pene decrepitus ab Homero in eloquentia laudatur. De uanitate scientię mundialis 150. Cani hominis prudentia eius 211. Sapiens nunquam solus est 228. Sapientię sęculari amputanda superflua 265. Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. Prouerbium. Salustius 289. Scientia absque ceritate perniciosa est 292. Quomodo quis sapiens esse possit et insipiens 296. Sensus quinque, carnales, totidem spiritales 24. Capreę uisus acutissimus 41. Coruus odore necans serpentes.Visus quo Deus uidetur est mens et spiritus 44. Sensus fenestrę sunt per quas aut mors aut uita intrat ad animam 45. Silentium. Seuerus Sulpitius presbyter a Pelagianis deceptus agnoscens loquacitatis culpam silentium usque ad mortem tenuit 92. De silentio horis statutis seruando 152. Senibus crescit sapientia, cętera decrescunt 130. Qui in senectute laudatissimi sunt. Cani hominis prudentia eius 211. In sene uigorem corporis commendat 286. Solitudo. Vrbis frequentia aliena a quiete et proposito monachi 77. Sedebit solitarius et tacebit etc. 134. Anachoritę in deserto habitantes 168. Vtrum solitaria an cum multis uita melior 173. Periculum commorantium in urbibus 201. Solitudinis laudes exponit 202. Et docet nihil esse timendum ei qui Deo confidit. De deliciis heremi 203, 204. Qui uixerunt in heremo 204. Laudat Sebastianum, heremi cultorem 206. De Paulo, primo heremita 209. De habitatoribus heremi 212. De Ioannis Baptistę conuersatione et filiorum prophetarum 213, 214. Quantum periculi imminet solitario 214. Si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria tua et de cognatione tua. Et perge quo nescis 215. De solitudine capitulum 223. De laudibus et utilitate heremi. De periculo uitę solitarię 224. De periculo habitandi in urbibus. Hilarion nunquam in urbibus mansit 240. Scribit ad anachoritas exponens desiderium suum habitandi cum illis. Eorum precibus petit iuuari 245. Superbus. Quomodo sit castigandus contumax et inobediens 149. Superbia Sathanę et sequentium suorum 245. Beatus Hieronymus semper se uitasse superbos fatetur 298. Secretum foeminę manifestant, ante quam sciunt 149. Somnus. De austeritate exquirenda in stratu 155. Asellę uirgini idem terrę solum et orationis locus extitit et quietis 185. Dormierunt somnum suum, et nihil inuenerunt 216. Dum dormirent homines, malus superseminauit zizania. Hilarion super nudam humum stratumque iunceum cubitauit 237. Spes pręmii solatium est laboris 181. Spes expectatio futuri boni 234. Spes futuri boni facit non sentire mala pręsentia 249. Spes autem quę uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid sperat? Apostolus 288. Seruus. Seruorum genus querulum natura 185.