CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1187602 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1187602.

Nodus 1187602 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS DE FINIBVS Sapiens. Sapientia expetitur, ut ait Epicurus, quia efficit uoluptatem 8. Sapientia quietem uitę comparat 9. Scientia sola nos docet quiete uiuere. Non posse iucunde uiui, nisi sapienter, honeste iusteque uiuatur 11. Sapiens semper beatus. Epicurus 12. Sapientia est diuinarum humanarumque rerum scientia 21. Homo ad agendum et intelligendum natus. Quo a bestiis differant homines 23. Sapientia si cerni posset etc. Plato 24. Sapientię nos commendari ab initiis naturę 42. Sapientia et animi magnitudinem amplectitur et iustitiam. Cognitio rerum omnibus grata 45. Officium appellamus, quod ratione actum sit 49. Officium perfectum, incohatum, comune. Sapientis esse uiuere et mori uelle, cum oportet. Sapiens recte appellatur rex diues, pulcher, liber, inuictus 52. Sapientia totius hominis custos. Sapientię munus 56. Sapientia non ipsa genuit hominem, sed accepit a natura incohatum 59. Ęque miseros esse dicunt Stoici, qui propius sapientię sunt quam qui longe absunt 65. Prudentia ars uiuendi 69. Nosce te ipsum --- assignatum Deo 75. Beatus cui contigerit etiam in senectute ut sapiat, Plato 78. Sapienti plus adesse quod uelit quam quod nolit 85. Somnus quare secundum naturam datus creditur 77. Somnus Endymionis 78. Sensus. Quicquid animo cernimus, a sensibus oriri ait Epicurus 12. Oculorum sensus acerrimus 24.