CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1187390 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1187390.

Nodus 1187390 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS IN TVSCVLANIS Sapiens. Nosce te ipsum, id est animum tuum 96. Qui supremodum sapere uolunt, obcęcantur tanquem qui deficientem solem intente spectarunt 99. Sapiens quicquid pręter spem euenerit, deputat in lucro 121. Cautio appellatur cum ratione a malis declinatio 131. Qui memoria excelluere 97. Inuentio et excogitatio. Inuentionis et memorię diffinitio 98. Sapienti nihil accidit inopinatum 134. Sapientię diffinitio 137. Quando sapientes dici coepere 143. Sapiens contra fortunam semper armatus 145. Contra sententiam quę dicit.: Vitam regit fortuna, non sapientia 146. Epicuro uidetur sapiens semper beatus,id tamen inconstanter 146. Sapiens semper beatus 148. Sapientem a perturbatione semper uacare et semper in pace esse 149. Sapiens semper contentus, stultus nunquam 150. Vir pręstans optimis artibus 152. Triplex animi foetus. Contineri prudentia utilitatem ciuium 153. Indorum sapientes nudi ętatem agunt. Sapiens dabit se in tormenta 154. Nec uirtutes sine beata uita nec illa sine uirtutibus. Sapientis proprium nihil quod penitere possit facere. Senex. Senectus prudentiam affert, cętera aufert 103. Sensus in animo esse, non in corpore 95. Sensus oculorum in animo esse 158. Sensus aurium si deficit, non est in malis. Sepultura. Quid de ea senserint sapientes 104. Sapiens. Prudentia facit prospicientem quid turpe, quid honestum 112. Pręmeditatio futurorum male ab Epicuro repręhensa 121. Prudentia uirtus ad bene beateque uiuendum 122. Pręmeditantem, cum quid mali euenit, consolatur ratio, imparatum natura 125. Inter acutos et hebetes quid intersit 133.