CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1187022 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1187022.

Nodus 1187022 in documento marul-mar-repert.xml


PLINIVS Sepultura. Cremare apud Romanos non fuit ueteris instituti; terra condebantur 83. Alexander Bucephalo equo defuncto exequias duxit; urbem tumulo circumdedit nomine eius 93. Fecit et diuus Augustus equo tumulum. Agrigenti complurium equorum tumuli pyramides habent. Funus aliti coruo celebratum 112. Ęgyptiis mos est cadauera asseruare medicata 125. Apud eosdem corpora pice perfusa seruari 156. Mos antiquus imagines et gesta mortuorum reponere in domibus 326. Defunctos se se multi fictilibus doliis condi maluere 334. Mausoleum Mausolo, Carię regulo, sepulchrum, Artemisia coniugi posuit 338.