CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1183303 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1183303.
MARCVS ANTONIVS SABELLICVSReligio.
- Vnde idolatrię error 2.
- Ęthiopum religio 11.
- Lupercale sacrum 68.
- Vestales 76.
- Romam religioni deditam uiolare nefas putarunt 76.
- Numa nunciato hostium accessu: Ast ego, inquit, sacrifico 80.
- Eginitę1 ob sublatum simulachrum
inter se furentes 112. - Impii habiti qui in templum confugientes oppressissent 154.
- Nicias tanta religione pręditus, ut seruum liberalitate donauerit, quia Baccho esset similis, et agrum magna [magna] pecunia emptum Delo Apollini dedicauit 168.
- Votum Apollini a pyratis interceptum restituitur 184.
- Albini pietas erga Vestales 186.
- Cai Fabii religio 187.
- In templum Apollinis confugientes Agesilaus uetuit offendere 193.
- Alexander pontificem ueneratus 214.
- Appii familię deletę ob religionem lęsam 234.
- Supplicatio prodigiorum aueruncandorum 5 239.
- Sybillini libri inspecti et diis uota nuncupata 271.
- Ludi Apollinares 286.
- Scipio nihil egit prius quam in Capitolium ascenderit 290.
- Sacrosancta uacatio 295.
- Bacchanalia ad explendam libidinem 319.
- Tribunus plebis multatus, quod cum pontifice maximo iniuriose contenderat 326.
- In eos qui Christi corpus et sanguinem negligentius contrectarint 430.
- Consecrandorum mortuorum ratio 436.
Rex.
- Primi imperii nomen in rege 3.
- Ęthiopes regem ut numen adorant 11.
- Maximus natu regnum
optinet apud Arabes 16.- Rex Lacedemoniorum primus in expeditionem exibat, omnium ultimus domum reuertebatur 45.
- Codrus, Atheniensium rex, pro patria se deuouit 45.
- Absalon patris regnum ambit 52.
- Agis rex ab ephoris multatus 63.
- Amulius Numitorem priuat regno 66.
- Numa inuitus regnum accipit; quomodo inauguratus 75.
- Martius in noui regis creatione suffragiis a Tullo Hostilio superatus sibi mortem
consciuit 76. - Principatum per nobiliorum sanguinem stabiliri 82.
- Aut minime aut optime regum consuetudine utendum 86, 95.
- Tulli et Seruii de regno contentio 90.
- Ridere coram rege aut spuere nefas putant Persę 91.
- Rex Ęthiopum pręcipua statutra ualidoque corpore 98.
- Democratia utilior quam unius regnum. Creandi regis ratio 100.
- Regis potentia 102.
- Filiorum Darii contentio 123.
- Xerxes uoluntaria suorum morte seruatus 132.
- Macedonum regum origo 132.
- Dionysius tyrannus meticulosus 182.
- Alexander, Phereorum tyrannus, meticulosa uita 195.
- Agesilaus domi forisque Gręcorum pręstantissimus, dicebat regis esse officium quam plurimos beneficio afficere 196.
- Dionysius principatu eiectus aduersis iactatur. Regem beneuolentia, non armis munitum esse oportere 201.
- Alexandri Magni indoles 209.
- Darius a patre adhuc uiuo regio fastigio collocatus insidias patri instruit 211.
- Qui regnum sibi oblatum pertinaciter recusarunt 213.
- Alexndri exercitatio, cum bello uacuus esset 219.
- Anaxarchus ius et fas inquit Ioui non assident, ut quicquid regibus facere libuerit, licere id et recte fieri intelligas 227.
- Rex ex infimo 230.
- Arideus, frater Alexandri, post eum rex declaratur 233.
- Cędes regnandi causa 238.
- Regis denominatio 242.
- Anus quędam, ut se audiret,
precata ac neganti sibi audiendi ocium esse: Quid ergo, inquit, regnas 244. - Clearchus tyrannus perimitur, item Seleucus 245.
- Cyneas in regnandi cupidinem immodicam 246.
- Cyneas de Romanis senatoribus se multorum regum consessum uidisse dixit 247.
- De regno fratrum contendentium cędes 250.
- Inter regem et tyrannum 277.
- Oportere tyrannum pedibus tractum, non equo sedentem tyrannidem relinquere 283.
- Scipio uetuit appellari se regem 293.
- Quantum malum sit regni cupiditas 297.
- Nicomedis scelus in patrem 330.
- Syllę uox in Marium: oportere iuuenem prius remo quam gubernaculo admoueri. Cęsar: Mallem, inquit, hic primus esse quam Romę secundus 367.
- Is salutabatur imperator cuius ductu X milia hostium cęsa essent 382.
- Antipater patri insidiat 408.
- Iudicium Augusti de Tiberii feritate
in populum 412. - Phraortes patre interfecto regnum occupat 413.
- Germanici Cęsaris laudes 414.
- Traianus dicere solitus talem principem in priuatos esse oportere, quales ut priuati in se sint ipse cupiat et optet 428.
- Pulchra administrationis forma 439.
- Nihil esse difficilius quam bene imperare 448.
- Qui senes imperare coeperint 449.
- Saturninus inuitus imperator salutatur 450.
- Maximinus et Diocletianus in ordinem se redigunt 452.
Risus.
- Zoroastrem aiunt subito natum risisse 4.
- Apud Persas ridere coram rege nefas 91.
- Quomodo Amasis risum et scurilitatem excusauit 98.
- Risum non lętitię, sed desperationis in Hannibale 304.
- Risus Sardonicus 339.
- Heliogabalus incomposite ridens 439.
- Philippus imperator nunquam risisse dicitur 444.